Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 02


Utrum grammatica sit scientia sermocinalis
Consequenter ergo <quaeritur> utrum grammatica sit scientia
sermocinalis.
Et arguitur quod sic,
1. quia illa scientia, quae est de dictione, est sermocinalis;
grammatica est de dictione; ergo est scientia sermocinalis. Maior
patet, eo quod dictio est composita ex voce et significatione.
Minor patet per Priscianum circa [primum] principium Minoris.
Dicit enim quod in supradictis, scilicet in Prisciano Maiori , determinatur
de singulis vocibus dictionum.
2. Iterum, illa scientia est sermocinalis, quae considerat diversos
modos sermonis; grammatica est huiusmodi; ergo grammatica
est de sermone sive sermocinalis Maior videtur manifesta,
eo quod nulla alia scientia considerat modos sermonis nisi illa
quae est de sermone. Minor apparet, eo quod grammatica considerat
diversos modos proferendi voces significativas, ut apparet in
Prisciano De accentu. Nam considerat secundum quod aliqua vox
profertur acuto accentu vel complexo vel gravi, quae sunt sermonis.
3. Iterum, praesuppono quod aliqua scientia determinet de
voce significante sive de sermone, quod idem est; et cum est quia
ipsa vox videtur esse ens quoddam et ideo aliqua scientia debet
determinare de ipsa, tunc videtur <quod> aliqua scientia debet
determinare de voce. Ergo grammatica debet determinare de voce.
Antecedens iam patet. Consequentia declaratur. Nam ipsa grammatica
inter alias scientias maxime videtur inquirere proprietates
sermonis et vocis significantis, et ideo si aliqua scientia determinabit
de voce, grammatica determinabit.
4. Iterum, hoc dixerunt quasi omnes antiqui loquentes de
grammatica, quod ipsa est sermocinalis et de sermone determinat.
In contrarium arguitur: illa scientia non est sermocinalis,
quae abstrahit et abstracta est ab omni sermone; sed grammatica
abstrahit ab omne sermone; ergo ipsa non est sermocinalis. Maior
patet. Nam ipsa scientia mathematica, quia abstrahit a motu et
abstracta est a motu, non dicitur naturalis, eo quod naturalis scientia
quicquid considerat, sub ratione motus considerat, eo quod
natura est principium motus et quietis per se, primo enim et non
secundum accidens. Minor probatur. Nam grammatica ipsa abstrahit
a sermone arabico, graeco et latino, quia aliter non haberemus
eandem grammaticam cum eis; etiamsi non abstraheret,
consideraret sermonem graecum vel latinum vel arabicum ita quod
nos haberemus eisdem vocibus grammaticam, nos et ipsi, quod
falsum est.
Ad istam quaestionem dicendum quod grammatica non est
sermocinalis per se nec per se considerat sermonem, considerat
tamen sermonem per accidens. Prior probatur. Nam illa scientia
non est sermocinalis nec de sermone per se, cuius perfecta et
essentialis ratio sine sermone haberi potest; sed ratio essentialis
grammaticae potest haberi praeter sermonem; ergo non est sermocinalis
per se. Maior apparet per se, eo quod si esset sermocinalis
per se tunc eius essentialis ratio nullo modo a sermone absolvi
posset, immo consisteret eius essentialis ratio in cognitione sermonis.
Minor probatur. Nam principia materialia ipsius grammaticae
et etiam formalia sine sermone haberi possunt. Nam ipsa,
constructibilia quae sunt principia materialia ipsius grammaticae
constructionis sine sermone haberi possunt et etiam modi intelligendi,
qui sunt principia formalia, etiam possunt haberi praeter
sermonem, quia possumus intelligere constructibilia quae construuntur
ad invicem per modos significandi sive intelligendi qui
sunt proprietates in rebus intellectis praeter sermonem et construere
ea ad invicem; et quod talia sint principia orationis videtur
velle Priscianus in Minori dicens quod ex singulis dictionibus
paratur sensibile, idest intelligibile, quodammodo elementum orationis
perfectae et commune elementum materiale ipsius orationis.
Et hoc est quod ulterius sic arguitur. Nam scientia ipsa est
habitus intellectus, ut dictum est prius in quaestione. Tunc sic
omnis habitus intellectus potest haberi praeter sermonem sive
vocem significantem; grammatica est habitus intellectus eo quod
est scientia, ut sensum est prius; ergo potest haberi praeter sermonem.
Et sic manifestum est quod sermo non erit per se de
consideratione grammaticae. Maior propositio declaratur. Nam
si non possumus habere habitum intellectus praeter sermonem,
tunc non possemus intelligere aliquid nisi in habitudine ad vocem
significantem, quod falsum est, nisi forte ipsa vox sine significante
voce non potest intelligi, quia numquam possemus intelligere
vocem nisi moveret prius audire, eo quod vox per nullum alium
sensum percipi potest, et sic vox non posset intelligi praeter vocem
significantem. Et hoc verum est quantum ad principium cognitionis,
quia nihil intellectus potest apprehendere <nisi> id prius
cadat in sensu, et sic ipsa vox non potest cognosci praeter vocem
quantum ad principium cognitionis et hoc modo repraesentatur
per hoc quod est vox, secundum quod imponitur ad significandum
vocem, et hoc est quia non habemus ita competens signum ad
exprimendum nostros conceptus sicut vox ipsa, et ideo per vocem
significativam. Tamen, ut ipsa vox est habitus intellectus, ut sic,
intelligitur praeter vocem significantem.
Tamen dico ulterius quod quamquam ipsa grammatica non
sit sermocinalis per se, est tamen sermocinalis per accidens. Quod
probatur. Nam illa scientia est sermocinalis per accidens, quae
exprimit suos conceptus alteri. Maior propositio manifesta est,
quia talem scientiam appello sermocinalem per accidens. Minor
declaratur. Nam ipsa grammatica exprimit suos conceptus alteri,
quia non solum sufficit habere scientiam in considerando, sed
etiam oportet conceptus nostros alteri exprimere. Si quis diceret
quod omnis scientia hoc modo est sermocinalis, quia omnis scientia
suos conceptus alteri exprimit, dicendum quod omnis scientia
hoc modo est sermocinalis secundum quod sermocinale dicitur id
quod exprimere <habet> suos conceptus alteri. Et hoc apparet.
Nam scientia dupliciter habetur: et per inventionem et per doctrinam;
sed ita est quod omnis est sufficiens ad inveniendum scientiam;
ideo oportet quod doceatur a sciente. Hoc autem maxime
fit per vocem, quia non est aliquod <aliud> competens signum
ad exprimendum suos conceptus sicut vox ipsa, et actus ipsius
doctoris in disciplinam non potest esse nisi per vocem; et ideo in
docendo oportet nonnumquam uti voce significativa sive sermone.
Propter hoc oportet quod omnis scientia sit sermocinalis ita quod
suos conceptus alteri exprimat, et ex hoc etiam contingit quod
oportet quod unusquisque imponat ad significandum ea de quibus
determinatur in sua scientia. Unde oportet quod philosophus naturalis
imponat ad significandum ea de quibus determinatur in philosophia
naturali et metaphysicus ea de quibus determinatur in
metaphysica, videlicet imponere ad significandum substantias separatas, |
et non grammaticus nec aliquis alius qui de hiis non determinat.
Et causa est, quia ille qui scit aliquam <scientiam> cognoscit
illa quae determinantur in ipsa et ea habet exprimere, et
ideo etiam habet ea imponere ad significandum.
Tamen ulterius dico quod ipsa grammatica magis est sermocinalis
quam aliqua alia. Et hoc probatur, quia illa scientia quae
magis habet exprimere suos conceptus alteri quam aliqua alia,
magis est sermocinalis; grammatica est huiusmodi; ergo etc. Maior
patet, eo quod illa dicitur sermocinalis, quae exprimit suos conceptus
alteri, ut hic accipitur sermocinalis; ergo, quae illa magis
habet exprimere, magis erit sermocinalis. Minor declaratur. Nam
grammatica ipsa docet recte construere dictionem cum dictione,
per quam agiliter possumus exprimere conceptus nostros in omni
scientia. Unde ipsa per se, et etiam logica et rhetorica, ad alias
scientias ordinantur et maxime valent ad alias scientias secundum
quod per vocem conceptus exprimuntur in eis, et ideo quodammodo
istae scientiae sunt magis sermocinales quam aliae. Iterum,
inter istas grammatica est magis sermocinalis. Quod apparet eo
quod, ut dictum est, scientia dupliciter acquiritur: per inventionem
et doctrinam; et scientia per doctrinam solum habetur per vocem
significantem, scientia per inventionem potest haberi praeter vocem.
Sed ipse discens grammaticam videtur minime posse habere
aliquid per inventionem inter omnes discentes alias artes, quia est
prima scientia quae debet disci, ut declaratum est in prooemio.
Et hoc verum est de grammatica quae <est> per modum fabularum,
quia grammatica quae habetur per rationem non potest
haberi nisi per logicam, eo quod logica dat modum sciendi omnibus
artibus. Et ideo cum grammatica quae habetur per modum fabularum
debeat esse prior, tunc intellectus eam discens est denudatus
habitu scientiali et per consequens est debilissimus ad investigationem,
eo quod non habet aliquem actum per quem possit agere
ad investigationem scientiae; et ideo discens grammaticam oportet
quod eam per doctrinam acquirat, quod non fit nisi mediante sermone.
Et ideo grammatica inter alias scientias est magis sermocinalis,
nisi forte sit quaedam scientia quam nominant aliqui modernorum
Italici, quam rhetoricam appellat, quia ista scientia non
determinat nisi de vocum consonantia, et ideo ita videtur persermocinalis.
Tamen, quia ista vocum consonantia non convenit voci
ut significativa est, sed est potius harmonia quaedam vocis prolatae
et non ut significativum est, ideo hoc habet musica considerare,
et ad musicam habet reduci. Et ideo stat adhuc quod ipsa
grammatica magis sit sermocinalis quam aliqua alia, quia magis
habet exprimere suos conceptus per voces significativas.
Tunc igitur respondendum ad rationes in oppositum:
1. Ad primam: "Illa scientia quae est de dictione est sermocinalis",
verum aliquo modo, quia per accidens. Et tu probas
quod dictio est composita ex voce et significato. Certe hoc est
falsum et haec falsitas ostenditur in terminis grammaticalibus.
Nam dicitur quod haec dictio 'Petrus' est nomen; nunc si 'Petrus',
quae est dictio quaedam, esset composita ex voce et significato,
haec propositio esset falsa: 'Petrus est nomen', eo quod aliam
vocem habet Petrus, aliam nomen. Et sic ista esset falsa: 'poeta
est nomen'. Sed ipsa dictio est res intellecta, ut stat sub aliquo
intelligendi modo sive ratione significandi. Tunc ad minorem per
interemptionem, quod per se consideratur a grammatico et comprobatur
auctoritate Prisciani, quod auctoritas Prisciani sic est
intelligenda quod determinavit de vocibus singulis dictionum in
Maiori, non in toto, sed in aliqua parte determinavit de vocibus,
non tamen ita quod voces per se considerentur, sed solum per
accidens.
2. Ad aliud: "Illa scientia est sermocinalis etc.", dicendum
quod verum est, si per se considerarent | modos sermonis. Tunc
ad minorem: "Grammatica considerat modos sermonis", dico
quod verum est non per se, sed per accidens.
3. Ad aliud quod dicebatur, quod aliqua scientia determinat
de voce significativa, dicendum quod ista suppositio falsa est,
et hoc dico si intelligatur quod determinet de voce significante
ita quod per se eam consideret. Et ratio huius est eo quod ad hoc,
ut vox sit significativa, non requiritur nisi placitum imponentis,
coniungentis vocem ad significatum, eo quod omnis vox, quantum
quod de se, posset esse significatum significare, et esse significatum
per unamquamque vocem significari, et ideo quod haec vox
significet, hoc non est nisi ad placitum et voluntatem nostram.
<* * * >

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185
Torna all'inizio