Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 167


et in Regnum sub spe compositionis inter ecclesiam et ipsum redierant, cum eisdem
elegerunt aput Sanctum Germanum facere stationem.
Tunc Imperatoris iussu fossata et muri Fogie Casalis noui, et Sancti Seueri replentur,
et sternuntur ad solum. Quod cum ipsis cardinalibus innotesceret, qui preuenire Imperatorem
uoluerant, uersus Capuam properantes, a Teano ad Sanctum Germanum reuersi, prelatos
omnes, excepto abbate Casinense, redire Ceperanum iusserunt, et ipsi se mox cum predicto
Casinense abbate, qui eos est e uestigio subsecutus, Capuam contulerunt; ubi penultimo
Madii ad eos ueniens Imperator, cum formam non acceptaret concordie, quia Sanctam Agathen
et Gaietam retinere uolebat ecclesia, recedentes a Capua, Suessam se conferunt cardinales.
Ubi cum Gaietanis loquentes, quos sub securo ducatu abbatis Casemarii magistri Petri de
Uinea et Philippi de Citro comestabuli Capue ad se uenire fecerant, cum ipsos ad Imperatoris
uota flectere nequiuissent, ad Sanctum Germanum reuersi sunt. Ubi cum diu esset
de concordie forma tractatum, nec posset, actore faciente discordie, consumari, oportuit
iterum magistrum domus Teutonicorum ad dominum papam simul cum Regino de Lombardia
episcopo laborare, qui serio ad Imperatorem uenerat pro pace inter ipsum, et ecclesiam
reformanda. Qui cum sine effectu redirent, consequenter ad papam redeunt, et tunc cum
eis quidam frater Gualo mittitur de ordine predicatorum forma concordie acceptata; et
ipse papa Urbem exiens, uenit aput Cryptam ferratam. Imperator uero de Capua iam uenerat
ad Sanctum Germanum, ubi dictus fratrer Gualo in hora serotina allocutus est ipsum; et ad
uerbum illius satisfacere ecclesie annuit Imperator, propter quod in signum letitie in Sancto
Germano sunt per omnes ecclesias signa pulsata, et idem frater Gualo ad papam, quem
aput Anagniam repperit, sub festinantia remeauit.
Igitur die Martis nono stante Iulio in festo Sancti Apollinaris predicti Sabinensis episcopus
et Sancte Sabine cardinalis in maiori ecclesia Sancti Germani, — presentibus patriarcha
Aquilegensi, Salseburgensi archiepiscopo, Ratysponensi et Regino episcopis, Carinthie
et Morauie ducibus, principibus Alamannie, tunc enim dux Austrie grauiter infirmabatur,

Torna all'inizio