EPILOGUS
Incipit compilatorium in epilogacionem et conclusionem totius
operis cum respondenti prohemio.
Tollite, igitur, amantissime, quod tanto desiderio flagitastis. Ecce
iam vobis deduxi ad portum tanta mentis affeccione quesitum. Ex pauculis
namque fiscellis amplam vobis sportulam complicavi, in qua tot
dictaminum fragmenta reposui, quod, ipsorum interveniente auxilio,
vestrum commune quibit ingenium circa queque dictamina operari.
Nec credatis in ea omnium occurrencium epistolarum compositam ad
punctum invenire picturam, quia hoc facere esset inpossibile homini.
Et dato per inpossibile quod esset possibile, tunc qui exinde extorqueret
epistolam, non dictatoris, sed copiatoris sortiretur vocabulum. Ex
adverso autem, quia non omnia quisque potest arte vel experimento
novisse, durissimum fore censeretur unumquemque posse vel scire omnia
sibi occurrencia in quacumque materia ex proprio capite compilare.
Volendo itaque has extremitates ad medium reducere, ubi omnis virtus
persistit, de utroque habendum est aliquid extremorum. Primo quidem
ingenium et industria tam sciencie quam nature, deinde vero aliquorum
prescriptorum copia. Horum prima et confertur a Deo per
graciam in anime creacione concessam, et acquiritur per doctrinas;
secundum prestat et preparat, licet breviter, presens Summa. In qua
cum, quod admodom in fertili viridario contingit, inveniantur diversa
et varia genera rethoricorum fructuum et pomorum, ipsa quidem non
inmerito hoc nomen Pomerium est adepta. Noscite ergo, fili, circumspecte
et provide hinc flores et fructus carpere, non omni, et cum de
una non sapiunt arbore, ad aliarum arborum poma degustanda procedite.
Et si quid demum ex sibi data natura non saperet, arte vel ingenio
dulcorate. Cibos enim, quos nobis natura non perficit ad edendum,
nunc arte, nunc ingenio facimus saporosos. Parcat ergo michi
vestre dileccionis caritas viscerosa, si nimia brevitate perstructus, non
ita ut decuit mea vobis penuria ministravit. Laus Deo.
Explicit Pomerium rethorice compositum per magistrum Bichilinum
de Spelo, cum esset in Studio Paduano, precibus et instancia quorumdam
audiri dignorum, sub anno Domini Mo CCCCo IIIIo. Deo
gracias
|
|