Ad secundum dicendum, quod homo dum credit, rationem non abnegat, quasi
contra eam faciens; sed eam transcendit, altiori dirigenti innixus, scilicet veritati
primae: quia ea quae fidei sunt, etsi supra rationem sint, tamen non sunt
contra rationem. Ea autem quae supra hominem sunt quaerere, non est vituperabile
sed laudabile: quia homo debet se erigere ad divina, quantumcumque
potest, ut dicit Philosophus.
Ad tertium dicendum, quod discretionem credendorum habet homo per lumen
fidei, sicut discretionem spirituum per aliquam gratiam gratis datam; unde
homo lumen fidei habens non consentit his quae sunt contra fidem, nisi inclinationem
fidei derelinquat ex sua culpa.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quantitas meriti ex duobus potest
attendi; scilicet ex parte operis et ex parte operantis. Opus quidem oportet ut
sit virtuosum. Et quia virtus est circa difficile et bonum, oportet quod habeat
difficultatem et bonitatem quantum in se est; et ideo quod addit ad alterum
eorum addit ad meritum, quantum est ex parte operis. Ex parte vero operantis
requiritur voluntas; unde quanto magis quis voluntate facit, tanto magis meretur;
et semper quantitas meriti attenditur secundum radicem caritatis. Haec
autem quantitas est quasi formale respectu alterius; unde secundum eam certius
est iudicium de quantitate meriti.
Ratio ergo naturalis dupliciter potest induci in his quae fidei sunt: vel cum ratio
inducitur secundum fidem, vel contra fidem. Ratio autem inducta contra fidem
addit difficultatem actus quantum in se est; unde manente eadem voluntate credendi
magis meretur qui credit ad quod videt multas rationes naturales in contrarium,
quam qui eas non videt: sicut qui cum tentatur vehementius de luxuria,
si resistit aequali voluntate, plus meretur. Ratio autem quae secundum fidem
inducitur non facit videri id quod creditur; et ideo difficultatem operis, quantum
in se est, non diminuit; sed quantum in se est, facit voluntatem magis promptam
ad credendum; et ex ista parte potest augere meritum fidei, sicut habitus virtutis
qui inclinat ad actum in se difficilem, quem facilem reddit operanti.
Unde patet quod tam causa rationalis pro fide inducta, quam contra fidem,
quantum in se est, meritum fidei auget, quamvis possit etiam diminuere utrumque
ex defectu credentis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio praebens sufficienter experimentum fidei
facit visionem; et ideo difficultatem credendi evacuat. Sed talis ratio de his
quae per se ad fidem pertinent, haberi non potest.
Ad secundum dicendum, quod ex disputationibus corrumpitur fides in eo qui
fidem firmam non habet, ex culpa ipsius.
Ad tertium dicendum, quod ratio humana adducta non facit ut homo non pure
propter Deum credat, qua remota nihilominus crederet; unde quantum in se est,
non diminuit meritum nisi ex culpa credentis.
|
|