QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de assumente carnem; et circa hoc quaeruntur quinque;
1. Utrum una persona possit assumere carnem alia non assumente; 2. Si sic,
quare magis Filius carnem assumpsit; 3. Utrum Pater vel Spiritus Sanctus
potuerunt vel possint carnem assumere; 4. Si sic, utrum potuerunt eamdem
numero humanam naturam assumere; 5. Utrum una persona possit duas numero
humanas naturas assumere.
ARTICULUS 1
Utrum una persona sine alia possit carnem assumere
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod una persona sine alia non possit carnem assumere. Damascenus
enim dicit quod in divinis omnia sunt
unum praeter ingenerationem, generationem, et processionem. Sed Incarnatio
nullum horum est. Ergo Incarnatio communis est tribus.
2. Item, sicut est una essentia trium personarum, ita una operatio divina. Sed assumere
carnem est quaedam operatio divina. Ergo est communis tribus personis.
3. Item, Damascenus dicit, quod tota natura divina in una
suarum hypostasum incarnata est. Sed quidquid dicitur de natura, commune est
tribus. Ergo Incarnatio communis est tribus personis.
4. Item, quaecumque sunt unum secundum substantiam simplicem, cuicumque
unitur unum, et reliquum. Sed tres personae sunt unum secundum substantiam,
quae est communis, et simplex. Ergo si carni unitur Filius, necessario et carni
unitur Pater.
5. Item, maior est unio quae est per gratiam unionis quam quae est per gratiam
adoptionis. Sed in unione per gratiam adoptionis non unitur menti una persona
sine alia. Ergo nec una persona assumpsit carnem sine alia.
IN CONTRARIUM videtur quod Dionysius ea quae ad Incarnationem
pertinent, computat inter ea quae sunt de discreta theologia. Haec autem
sunt quae uni personae conveniunt sine alia. Ergo Incarnatio convenit uni personae
sine alia, et non omnibus.
Item, Incarnatio includit in suo intellectu missionem, ut in littera dicitur. Sed ad
hoc quod una persona mittatur, non sequitur quod omnes mittantur. Ergo una
persona sine alia incarnari potest.
|
|