Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 53


sed ipse se pro nobis misericorditer humiliauit, pius pro impiis,
misericors pro miseris, clemens pro scelestibus factusque oboediens
usque ad mortem, mortem autem crucis.
Quod quidem haec omnia
redemptorem nostrum regem dominum Sabaoth uerique regis
filium - in semetipso factus homo - exercuisse sincerae professionis
omnium redemptorum inuiolabilis fides declarat. Per id enim
quod indigno seruo benignius porrigere oscula non dedignatur
iuxta illius prorsus desiderium, quae clamabat Osculetur me osculis
oris sui,
per id etiam quod uestem serui, hoc est incarnationis
uelamen suscipere non recusauit secundum anhelantis illius suspirium,
qui plena expectantis exorabat cordis dulcedine dicens Suscipe
me secundum eloquium tuum, ut uiuam, et ne confundas me ab
exspectatione mea, et illud Dominus susceptor est animae meae,
quin
immo per id quod infirmo peneque mortuo seruo famulatus non
aborruit obsequella remedia clementius inpertire, infinitaque largire
beneficia inenarrabili non distulit pietate, in tantum ut ex omni
parte uulneratum semique uiuum relictum propriis humeris ad
domum curationis non dispexerit reportare, sanato nimirum in
palatio solii sui regio sub culmine recipi cum gloria dignatus est
triumphali. Hac quippe curationis salute indigebat ille, qui totis
praecordiis anxius exorabat Miserere mei domine, quoniam infirmus
sum, sana me, domine,
et ille similiter qui dicebat Sana me, domine,
et sanabor, saluum me fac, et saluus ero, quoniam laus mea tu es.

II 5 (II 5) Quid itaque in subsequentibus sequatur apostolicis
uerbis nihilominus sunt explicanda. Propter quod ait et deus illum
exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in
nomine Iesu omne genu flectatur.
Nomen nempe super omne nomen
solius dei ueri est uerique filii dei. Nuncupatiuum uero uel adoptiuum
nomen non supra sed infra. In utroque communia nomina
continentur. Tu quidem illum astrues nuncupatiuum deum et

Torna all'inizio