Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1062


3. Praeterea, timor servilis, qui contra amorem dividitur, respicit poenam. Sed
maioris poenae comminatio fit in nova lege quam in veteri, ut patet Hebr. 10, 29:
«Quanto», inquit, «putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit?».
Ergo lex nova magis in timore consistit quam vetus.
IN CONTRARIUM est quod Augustinus dicit, quod brevis differentia
legis et Evangelii est timor et amor.
Praeterea, Rom. 8, 15: «Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore»;
dicit Glossa: «Praecepta in veteri lege timore servabantur».
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod lex vetus non sit magis onerosa quam nova. Quod
enim se habet ex additione ad aliud, plura continet. Sed nova addit supra veterem,
Matth. 5. Ergo plura continet; et ita videtur difficilior.
2. Praeterea, quanto est perfectior status virtutis, tanto maiorem difficultatem
habet: quia ars et virtus circa difficile et bonum sunt, ut dicitur in 1 Ethic.
Sed status novae legis est perfectior quam status veteris. Ergo lex
nova est difficilior.
3. Praeterea, infirmis et parvulis levia onera sunt imponenda. Sed illi qui erant
in veteri lege, parvulis comparantur; qui autem sunt in nova, viris perfectis, ut
patet Gal. 4. Ergo lex nova est gravior quam vetus.
SED CONTRA est quod dicitur Matth. 11, 30: «Iugum meum suave est, et onus
leve».
Praeterea, Act. 15, 10, dicit Petrus de veteri lege: «Hoc est onus quod nec nos
nec patres nostri potuerunt portare». Ergo etc.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum Dionysium in
5 cap. ecclesiast. Hierarch., lex nova media est inter Ecclesiam caelestem et
statum veteris legis; et ideo aeterna bona, quae in caelesti Ecclesia palam et
copiose exhibentur, in nova lege manifeste promittuntur; in veteri autem lege
non promittebantur, nisi sub quibusdam figuris. Unde Hebr. 10, 1, dicitur:
«Umbram habens lex futurorum bonorum». Et hoc propter tres causas praecipue.
Primo ut ex his quae cognoscebant, assuefierent etiam a Deo maiora sperare.
Secundo ut non solum cognitio, sed affectus, a temporalibus ad aeterna
manuduceretur. Tertio, quia bona aeterna nondum statim eis poterant exhiberi,
nondum soluto pretio; unde dilatio promissorum inefficacem faceret apud infirmos
promissionem.

Torna all'inizio