Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 415

Tomus I


mentis nostrae stabilitate, confidas: ut
sicut erga nos tuae fidei mutare constantiam, te
non posse confidimus, sic erga te gratiae nostrae
favorem posse non dubites, variari.
Cap. XVIII.
Invective scribit Romanis, qui receperant proditores
suos, et ut ipsos expellant.
Ignominiosa vulgaris vestri nominis
fama, quae non absque verecundiae maculae
nota, urbem urbium jam infecit, et
si non pontificum, suorum senatorum tamen
maxime magnatum et virorum illustrium modernorum,
debuisset corda ferire: dum tantorum
nobilium successiva progenies omiserit
aure surda, ipsius praedecessorum urbis nobilem
nutrituram. Equidem mater ipsa priscis temporibus
fideles lactabat filios, nutriebat providos,
receptabat honestos, exulabat infidos,
ejiciebat improbos, et impios perimebat: et
sic tantis tunc illustrata luminibus, totius
mundi regna tributaria erant sibi. Mirabilis
non satis, imo ultra quam dici possit, miranda,
tam excellentissimae urbis caecitas, et
tantorum civium obscuritas oculorum, ut qui
eam felicium deberetis antecessorum, hujusmodi
antiquitatis dignissimae vitae, morumque

Torna all'inizio