Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 117


DE CASTELLO IN VANTRA.
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Vicesimo
.VIIII.o anno principatus domni Pandulfi gloriosi principis, et
.IIII.° anno principatus domni Landulfi filii eius, mense iulio,
.XV.a indiccione. Memoratorium factum a nobis Leone presbitero
et monacho seu preposito, missus a domno Paulo, Domini gracia
abbate monasterii Sancti Vincencii, situm super Vulturni fluminis
fontem, de eo quod, in presencia Benedicti iudicis et aliorum testium,
declaro quia in presenti mense et indiccione per scripturam
conveniencie libellaria[m], secundum legem, dedit et tradidit suprascriptus
domnus Paulus abbas ad tenendum, laborandum ipsa
territoria, pertinentes nostro monasterio, in finibus loco ubi nominatur
ad Sanctum Angelum; et loco Bantra Adelchisi, et Dominici
germanis filiis Ermerici; Allo presbiter et Petro fratres; Elmerico;
Perto; Angelo; Iohanne magistro, Rimo, Petro fratres
suprascripti Iohannis magistri; Andrea, Gizo et Iohanne filiis Audoaldi;
Petro Montanaru; Dominici Balbisi; Agusti; Gualdo et
Ursu marsican<i>s; Martinus; Anse; Berto et Iohanni tianisi ad
tenendum, laborandum, et excolendum, et case faciendum, vineas
pastinandum iusta racionem a modo et usque dum illi et eorum
heredes voluerint, habentibus fines territoriis ipsis: de prima parte
fine fluvio Vulturno; de secunda parte fine rivo, qui nominatur

Torna all'inizio