facientes eum per super se transire, cum dicant se velle mori
pro Deo suo. Et sic currus transiens per supra illos qui sunt
sub eo, cunctos illos frangit per medium et perscindit, unde statim
moriuntur.
4. Facientes autem sic, hoc ydolum ipsi ducunt usque
ad unum locum deputatum. Ad quem locum cum ipsi duxerunt,
illum ad locum pristinum reducunt cum magnis cantibus
et instrumentis, sicut prius. Et sic non est annus in mundo
in quo plures quingenti homines non moriantur isto modo.
Horum autem corpora ipsi accipiunt et comburrunt dicentes
ea esse sancta cum se mori promiserint pro Deo suo.
5. Aliud quoque fit ab istis. Nam venit aliquis dicens: « Volo
me interficere pro Deo meo ». Unde amici, parentes et omnes
ystriones de contrata, ad faciendum isti festum qui vult pro Deo
suo mori, congregantur et appendunt ad collum istius quinque
cultellos accutissimos, et ipsum ante ydolum ducunt cum cantibus
magnis; et cum ipse est ante ydolum, tunc ille accipit
unum ex cultellis illis accutissimis et alta voce clamat dicens:
« Pro Deo meo michi incido de carne mea ». Cum sic incidits de
carne sua de loco quo vult, eam prohicit in faciem ydoli dicens:
« Me mori promitto pro Deo meo ». Et sic ibi se tandem interficit
pro Deo suo. Statimque ipso mortuo, corpus eius comburitur,
cum illud credatur ab illis sanctum, quia pro Deo suo perimit
se ipsum. Sic autem multa et magna mirabilia fiunt ab istis
que minime sunt scribenda. Rex autem insulevel provincie
huius multum est dives videlicet auri argenti lapidum preciosorum.
|
|