secuntur retributiones. Pupillo non iudicant, causa vidue non ingreditur
ad eos. Sed vir insipiens non cognoscet, et stults non intelliget
hec, nisi cum illud Ys. XXVIII implebitur: Tantummodo
sola vexatio intellectum dabit auditui. Et hoc erit, cum implebitur
illud Iob XV: Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter
accipiunt.
Item supradictus Helyas ministros provinciales ita tenebat
sub baculo, quod tremebant eum, sicut iuncus tremit, cum ab
aqua concutitur, vel sicut alauda timet, cum nisus eam persequitur
et capere gliscit. Nec mirum. Ipse enim filius erat Belial,
ita ut nemo posset ei loqui, I Reg. XXV. Revera nemo audebat
ei veritatem dicere, facta sua et opera prava redarguendo, nisi
frater Augustinus de Recanáto et frater Bonaventura de Yseo.
Nam de facili vituperabat ministros qui accusabantur sibi falsó
a complicibus suis, qui erant diffusi per provincias Ordinis, quidam
laici, malitiosi, pestiferi et cervicosi. Et ideo incubuit ministris
timor et tremor, quia dixerunt: Non est in eis veritas et iuditium,
I Machabeorum VII. Deponebat enim eos ab officio ministerii,
etiam sine culpa, et privabat eos libris et predicationibus
et confessionibus et omni legittimo actu. Insuper caputium longum
dabat quibusdam et mittebat eos ab oriente in occidentem,
id est a Sicilia vel Apulia in Hyspaniam vel in Angliam et e converso.
Item fratrem Albertum Parmensem, ministrum Bononie,
hominem sanctissime vite, ab officio ministerii absolvit et
precepit fratri Ghirardo de Mutina, quem loco ministri depositi
per epistolam subrogavit, ut eum ad se cum probationis caputio
Assisium duceret. Frater vero Ghirardus, qui curialissimus erat,
nichil de hac materia dixit ministro, sed curialiter rogavit ministrum
quod volebat eum associare ad beati patris Francisci
limina visitanda. Iverunt igitur ambo pariter, quousque pervenerunt
Assisium. Cumque esset frater Ghirardus prope cameram
fratris Helie cum fratre Alberto, protulit de sinu suo duo probationis
caputia. Quorum unum imposuit sibi, alterum dedit ministro
Bononie dicens: «Impone tibi, pater, et expecta me quousque
redibo ad te». Ingressus itaque frater Girardus ad Helyam
prostravit se ad pedes eius dicens: «Complevi obedientiam vestram
|
|