Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 271


successoribus ipsas res tenere et habere, sicut investitus Iohannes
abbas fuit, omnium hominum contradiccione remota. Si quis vero
hoc non observaverit, vel hanc paginam violaverit, sciat se compositurum
auri purissimi libras centum, medietatem Camere nostre,
et medietatem ipsi abbati suisque successoribus. quod ut
verius credatur, diligenciusque ab omnibus observetur, sigillo nostro
hanc paginam sigillare iussimus. Adelbertus cancellarius, ad
vicem Petri episcopi et archicancellarii, recognovi et subscripsi.
Data .VIIII. kalendas septembris, anno Dominice incarnacionis
.DCCCCLXXXIII., indicione .XI., regni vero domni secundi Ottonis
.XXVI., imperii vero eius .XVI. Actum prope fluvium Trinium,
feliciter, amen.
HIS quoque diebus contendo orta est a Landulfo Greco Yserniensi
comite de terris, et castellis Sancti Vincencii, cuius
finis facta est per huiusmodi descripcionis carta[m].
DIFFINICIO IUDICATUS CUM LANDULFO COMITE YSERNIENSIS
E CASTELLIS, ET TERRIS.
EGO Iohannes, gracia Dei humilis abbas monasterio Sancti Vincencii,
situs super Vulturni fluminis, pertinenciis Beneventane
civitatis, ante domnum Ottonem imperatorem augustum, et ante

Torna all'inizio