Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 24


Et illud: Vt facerem uoluntatem tuam, deus meus, uolui. Quia
uoluisti, o domine Iesu Christe, omnia haec fecisti. Quoniam cum
sis deus omnipotens, non est tibi difficile omne uerbum. Hoc
est enim tibi uelle quod posse. De te namque scriptum legisse me
profiteor: Subest tibi ait quidam sapiens omnia posse quod uelis. De
te namque cantiloquus Dauid propheta cecinit dicens: Omnia
quaecumque uoluit dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in
omnibus abyssis.
Sancto tuo repleti spiritu omnes ab origine mundi
patriarchae, prophetae, euangelistae, apostoli cunctique catholici
uiri testimonium de te ueritatis perhibuisse, fundamento inuiolatae
innisi fidei firmiter retinemus, quorum quidem conlatis praesidiis
nostra sunt nihilominus disputationum conloquia fulcienda. Nam
ut multa de his et infinita praeteream, quia nec totus eos qui
scribendi erant de te mundus capere posse dilectus tuus protestatur
discipulus libros, pauca ergo ex multis iuxta paupertatis meae
intelligentiam, te utique gratuitu munere largiente, ea uidelicet
quae ad huius expectare negotii aduertitur qualitatem, huic operi
quamuis pigro digerente inferam stilo.
I 19 (I 19) Dauid igitur praecipuus prophetarum, paternae uocis
fungens officium, quia ab aeterno patre coaeternus tu ante saecula
et sine initio ineffabiliter es genitus filius, sic ait: Tecum principium
in die uirtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante
luciferum genui te.
Et quoniam tu idem ipse secundum
dispensationem adsumptae incarnationis sacerdos pro nobis, oblatio
et hostia in odorem deo suauitatis fieri dignatus es, continuo
subiunxit: Iurauit dominus nec eum penitebit: Tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Sed et quia calicem
mortis pro salute mundi in transitu bibere non rennuisti, post
modicum subinfertur: De torrente in uia bibit; propterea exaltauit
caput.
Hinc alias de hoc magno pietatis sacramento isdem sic
intonat propheta, ait: Mater Sion dicit homo et homo factus est in
ea, et ipse fundauit eam altissimus in aeternum.
Et 'homo' inquam

Torna all'inizio