Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 161

libro V


dictio finitiva, hoc modo: 'Privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate'. (12) Potest tamen fieri e converso, ut si dicas: 'Qui servit absque munere caritatis eius non est gratum divine maiestati servitium'.
9. (1) DE SUBDISTINCTIONE ET DIFFERENTIA EIUS AD DISTINCTIONEM.
(2) Sub distinctio est membrum clausule imperfectum, determinationem aliquam discernens vel ambiguum intellectum, (3) ut: 'Nata michi est Lavinia' (modo est subdistinguendum post hoc verbum 'est'). (4) Si vero dicam: 'Nata mei est Lavinia', modo est subdistinguendum ante hoc verbum 'est'. (5) Idem in consimilibus dicas, ut: 'Non est in morte qui memor sit tui' (hic debes subdistinguere post hoc verbum 'est').
(6) Habet autem subdistinctio minus quam distinctio, quia distinctio suppositum et appositum in se habet et punctum sepe recipit scripturale. (7) Subdistinctio nec punctum recipit in scriptura nec perfectionem constructionis habet sed in voce modicam pausam facit, ut ambiguum determinet intellectum.
10. (1) DE PUNCTO SCRIPTURALI ET VOCALI.
(2) Punctum est signum segregans intellectus et spiritum recreans prolatoris. (3) Fit autem in scriptura et voce ubi est

Torna all'inizio