AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod purgatio a culpa est per gratiam; sed a
nescientia est per lumen doctrinae: et hoc etiam ab alio esse potest quam a
Deo.
Ad secundum dicendum, quod purgatio quae est in Angelis, non est ab immunditia,
sed a dissimilitudinis confusione, ut dicitur in 3 caelest. Hierar.: vel a
nescientia, ut dicitur in 6 cap. Caelest. Hier., et haec duo in idem redeunt; confusio
enim intellectus est ex hoc quod est in potentia respectu plurium; et in hoc
dissimilis est a primo intellectu, scilicet divino, cui nulla possibilitas admiscetur.
Per lumen ergo receptum a Deo mediante superiori Angelo, liberatur intellectus
angelicus ab hac dissimilitudinis confusione, inquantum terminatur ad
unum; cui fortius inhaeret, quanto magis medium cognitionis efficax est: sicut
patet in eo qui nescit quam partem contradictionis eligat; sed intento medio
probabili, magis ad unam flectitur; sed addito medio demonstrativo, firmatur in illo.
Ad illud quod postea de illuminatione quaeritur, dicendum, quod circa hoc contrarie
quidam opinati sunt. Quidam enim dixerunt, Angelos inferiores nunquam
essentiam Dei videre; sed per illuminationem superiorum, qui eum immediate
vident, Dei notitiam capere: cui obviat quod dicitur Matth. 18, 10: «Angeli
eorum semper vident faciem Patris mei»; ubi loquitur de Angelis inferioris
ordinis, hominibus ad custodiam deputatis. Alii vero e contrario dicunt,
Angelos omnes immediate a Deo illuminationem recipere, negantes inferiores a
superioribus illuminari, et negantes totum hoc quod Dionysius de Angelis tradit
auctoritatibus Sacrae Scripturae probatum, et consonum philosophorum doctrinae.
Unde mediam viam eligentes, dicimus, omnes quidem Angelos essentiam
divinam immediate videre, ex quo beati sunt; sed non est necessarium quod qui
videt causam, videat omnes eius effectus, nisi ipsam secundum totam potentiam
comprehendat; sicut Deus seipsum comprehendens, omnia cognoscit; aliorum
autem qui ipsum videndo non comprehendunt, unusquisque tanto plura in eo
cognoscit, quanto ipsum plenius capit fruitione gloriae; sicut etiam ex principiis
speculativis qui melioris intellectus est, plures conclusiones elicere potest.
Unde in his divinis effectibus pertinentibus ad statum naturae vel gratiae, quae
per Angelorum officia dispensantur, superiores inferiores illuminant et
instruunt, ut expresse habetur in 7 caelest. Hier., et in principio 4 de divinis
Nominibus.
Quod ergo tertio obiicitur, quod mentem solus Deus formare potest, dicendum,
quod verum est iustificando per gratiam; sed de hac formatione nihil ad praesens.
|
|