Silentium ibi omnino teneant nisi necessitas loqui cogat, quae differri aut
non possit aut non debeat. Quod si euenerit, breuiter et modeste et
humillima uoce id fiat.
Chorum non cogantur intrare usque in crastinum post orationem
Primae uel Terciae, quo tempore ante capitulum Tercia dicitur; si plus
indigent petita licentia diutius extra chorum remaneant. Crastina die
nocturnales suos calcient, duobus diebus mixtum accipiant. Cum ad ipsum
mixtum uentum fuerit, si tempus sit quo fratres semel reficiunt, simul
omnes dicant uersum et ante mixtum et post mixtum cum psalmo
Miserere mei deus et reliquis eo modo quo dicitur a conuentu, cum bis
reficiunt omnes fratres. Benedictio a priore sacerdote detur, lectio ab
uno aliquo memoriter recitetur, in refectorio totum fiat. In crastino
minutionis clamatus aliquis minutorum surgat et ad petendam ueniam
se offerat; aliquis uero eorum quibus minutio nota est priori dicere
debet, quod frater ille minutus sit et prior ei praecipere, ut stando
loquatur et maxime si de uena brachii minutus sit. Si culpa leuis est
indulgeatur ei; si autem talis fuerit, quae sine corporali disciplina
dimitti non debeat, in aliud tempus differatur.
Haec sunt tempora quibus fratres minui non debent, nisi necessitas
cogat: si in crastino festiuitas duodecim lectionum sit exceptis sabbatis
Quadragesimae usque ad Passionem Domini; si crastina die festiuitas
trium lectionum sit, in qua missa in cappis celebretur, sicut sunt tres
dies post Pasca et tres post Pentecosten; quatuordecim dies ante Pasca;
si ipsa die uel in crastino canonica ieiunia sint, quae uiolari non possint;
festiuitas Omnium Sanctorum, quia in crastino omnes sacerdotes pro
defunctis missam celebrare et reliqui psalmos pro missis ordinatos
dicere debent.
<DE SACERDOTE EBDOMADARIO>
Cum sacerdoti maioris missae ebdomadario aliquid dormienti euenerit,
propter quod ipsa die missam celebrare non debeat, si fuerit priuata dies
non dimittat quicquam facere de suo officio nisi missam et benedictionem
in refectorio et Completorium, quia aqua benedicta post Completorium
fratres aspergere ad ipsum pertinet, qui Completorium dixit et missam
celebrauit. Quod si duodecim lectiones fuerint, dimittat etiam Uesperas,
Matutinas quoque Laudes, si ad ipsas reuestiri debeat sacerdos. Finita |
|