felicior, quanto beatius esse dare, quam
accipere, ipso divini oris oraculo proclametur.
Non tamen est verecondia ista sic efficax, ut
vel gaudium meum in aliqua parte diminuatur,
vel pudere me faciat, quo minus ab omnibus
de successibus, materiae tam jucundae
narrantibus [veluti puer unus, qui ad
nova quaelibet divertit auditum, a narrantium]
ore dependulus, audiam, et quoquo
modo rei seriem citra terminum satietatis
agnoscam. Non pudet me de materia ista
cantantibus interesse juvenculis, cum jam solatia
ista per omnium ora decurrant, per omnium
gesta se perferant, et mihi jam non aliter
quam per famam publicam innotescant. Undecunque
autem ista votis meis obveniunt, habeo
ego quod volui, habeo quod credidi, habeo
quod dilexi, et cum legitimus factus sim
tam desideratae possessionis possessor, incivile
reputo, movere de titulo quaestionem.
Sed de tanta victoria factus auditor, secure
jam peto, ut cum causa quae in regno
hucusque vestrae Serenitatis impedivit
adventum, divina gratia prosperante
jam cesset, ad recreanda corda vestrorum
fidelium, istarum partium Serenitatis vestrae
faciem, quam universa terra desiderat, felicibus
auspiciis convertatis.
|
|