Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 279


viginti novem anni completi, et quale unum de nobis antea mortuus
fuerit, ille qui supervixerit habeat omne suprascripti rebus usque
in viginti novem anni completi. et censum solvere vel dare debeamus
nos supradicti Iohannes, et Ameczoni, et Ildeprando, et
Maio, et Vgo, et filiis, et nepotibus nostris tibi supra Iohanni abbati,
vel ad posteros successores tuos, aut ad vestros missos, aut
ad ipsum prepositum vestrum, qui pro tempore custodierit ipsa
cella Sante Marie de Musano, sive de argento, sive de alia nostra
mobilia per omne annualiter balientes solidos tres repromittimus
et obligamus nos Iohannes, et Ameczo, et Ildeprando, et
Maio, et Vgo, et filiis, et nepotibus vestris, ut si nos ipso suprascripto
censum annualiter non dederimus, et omnia sic non fecerimus
vel observaberimus, qualiter superius scriptum est, componamus
tibi suprascripto Iohanni abbati, vel ad posteros successores
tuos, argentum pena mancosi obtuaginta, Scripsi ego Leo notarius.
Ab incarnacione domini nostri Iesu Christi sunt anni nongentesimo
octogesimo secundo, et imperantes domnus Otto, gracia
Dei, imperator augustus, anni imperii eius, Deo propicio, in Italia
quintodecimo, et dies [.....] mense december, per indiccionem
.XI. Actum Pinne, † Signum manu[s] suprascripti Iohanni
et Ameczoni, et Ildeprandi, et Maioni, et Vgoni, qui hunc
libellum scribere rogaverunt, et signum crucis fecerunt. † Ego
Giso. † Ego Tesidio. † Ego Silvester notarius et iudice
rogatus.
DE PINNE CAMBIUM DE TERRIS, ET IN TETE
CUM ECCLESIA SANCTI YSANII.
IN Dei nomine ab incarnacione domini nostri Iesu Christi sunt
anni millesimo quarto, et mense octuber, per indiccione tercia.
Ideoque ego Iohannes abbas ex monasterio Sancti Vincencii, quod

Torna all'inizio