Petrus Pisanus: Carmina

Pag 73


Hoc opus exiguo quod cernis tramite, lector,
Iam Petrus domini fecit amore sui.
Plurima, quae procerum tribuit purganda cilindro,
Ordine sunt forsan non bene dicta suo.
Te flagito, praecibus, lector, si flecteris ullis,
Ut dicas clarus: ‘Petre miselle vale’!
Omnipotens dominus caeli terraeque creator
Lectorem foveat nocte dieque pium!
Hic sunt prata meis, si credis, plena rosetis:
Sume rosas manibus, carpe refectus iter!
Qui cupit, ecce bibat nostro de gurgite limphas
Vescaturque cibis me tribuente libri!
Desinat infandas mentis servare tenebras,
Desinat et verbis bella ciere suis!
Pacificus servet quae textus littera monstrat,
Rex quoniam Christus pacifer ipse fuit.
Sumere nam flores si torva fronte superbos
De his exspectet, fessus ad ima ruat!
Iam sit vera salus, iam sit concordia sancta,
Iam resonent castris verba beata modis!

Torna all'inizio