Petrus Damiani: Epistulae

Pag 190


et quam despicienda sit temporalis vitae gloria, in ipso gloriae principatu
evidenter ostendat. Quatinus dum praecipuus hominum tam angusti
temporis compendio moritur, tremefactus quisque ad praestolandi sui obitus
custodiam provocetur, et arbor humani generis, dum cacumen ac verticem
suum tam facile corruisse considerat, flatu concussa formidinis in suis
undique ramusculis contremiscat.
Sed quispiam fortassis obiciat, cur et regibus haec eadem vivendi brevitas
non occurrat? Nam et Octavianus Augustus quo imperante salvator
mundi de virgine nasci, et David rex, de cuius stirpe dignatus est propagari,
alter quinquaginta sex, alter quadraginta annorum curriculis in
regali fastigio floruerunt. Post quos et alii videlicet utriusque regni principes,
etsi minuscule, non tamen ad instar Romanorum pontificum brevissima
regnaverunt temporum quantitate. Ad quod facile respondetur, quia
cum unus omni mundo papa praesideat, reges autem plurimos in orbe
terrarum sua cuiusque regni meta concludat, quia quilibet imperator ad
papae vestigia corruit, tanquam rex regum et princeps imperatorum
cunctos in carne viventes honore ac dignitate praecellit. Unde quolibet
rege defuncto aministratione eius regnum tantummodo, cui praeerat,
destituitur, cum vero sedis apostolicae pontifex moritur, universus tamquam
communi patre mundus orbatur. Quid enim Africa de regibus
Asiae, aut quid Ethiopia de principibus sentit Hesperiae? Nam, sive

Torna all'inizio