Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 286


Video senes ac virgines parvulos et innocentes squalidos, palidos et
debiles, querentes panen, et non inveniunt etiam inter christianos, et iam
multi desiderant, quod essent sclavi Sarracenorum, ut non morerentur
fame, sed panem ad manducandum haberent. Video mulierculas et
vetulas plorantes ad pedes crucifixi, percutientes sicca pectora, voce fracta
et gracili petentes auxilium et expectantes vere, quod illa ymago sic
crucifixa debeat eas iuvare. Et lugent inconsolabiliter filios et maritos,
qui sunt sclavi Sarracenorum vel a Sarracenis occisi. Ad quam recurrent
miseri nisi ad Matrem misericordie! Maria, mater gratie,
mater misericordie, sic enim christiani comuni vocabulo te appellant,
igitur monstra esse matrem, monstra te esse matrem Christi, cui
Machometus et Sarraceni tam multipliciter detrahunt, monstra te
esse matrem christianorum, quos Sarraceni tam multipliciter cruciant
et affligunt! Non abhorreas peccatores, sine quibus nunquam fores
tanto digna solio! O Iesu Christe, fili Dei vivi, nos christiani a te et
a tuis apostolis accepimus, quod tu es verus Deus et verus homo, et
propter sanctam fidem servandam milia mortui sunt! Iuvenes et virgines,
senes cum iunioribus elegerunt mille mortibus mori quam ad
momentum ab ista fede deficere, et ecce insurrexit contra nos bestia
crudelissima, bestialis homo et diabolicus Machometus, et tantus
honor exhibetur libro suo, et tantam potentiam dedisti populo suo
contra fideles tuos et tanto tempore contra christianos! Domine, iste
fere septingentesimus annus est, et nos quidem credebamus, quod
motus et potentia in fine lentesceret et debilitaretur quasi motus quidam
et potentia violenta. Ecce autem, quod in fine usque nunc
semper intenditur et fortificatur, et contrario, proh dolor! fides nostra
et potentia christianorum debilitari videtur. Certe tu Dei virtus et Dei
potentia es, nec est possibile, quod ab homine infirmaris. Mee vero
impatientie videtur, quod si tu non vis, quod aliquid de fide in terra
remaneat, non habes nisi relaxare habenas Machometo et dare ipsi
potentiam contra christianos, sicut iam incepisti facere ab aliquibus
annis. Sed oro te, legas, quod de te dicit et de tua matre et de tuis
apostolis! Ego autem pre maximo dolore cordis et impatientia, ut
nosti, frequenter cum legerem alchoranum arabice, ipsum librum
apertum posui super altare tuum coram ymagine tua et tue sanctissime
matris, et dixi: «legatis, legatis quid dicit Machometus!» Et
videtur michi, quod non vultis legere. Rogo igitur, quod non dedigneris
audire pauca que referam, et ut de ceteris sileam, hoc unum
tibi refero cum dolore, quod legi. Nam ipse dicit, quod tu excusasti
te humiliter ante Deum, quod non eras Deus, nec hoc unquam dixeras,
nec sciebas quod Deus cogitaverat, ita enim legi in capitulo quinto

Torna all'inizio