pars et velut ostiaria quedam, (5) quia, sicut in hostio consuevit
hospes hospitem salutare, ita qui epistolam mittit quasi hospes
adveniens hospiti occurrenti verbum salutiferum sive aliquid
gratum et iocundum vice salutationis debet afferre, (6) ut epistola
tamquam bonus hospes apud hospitem laudabiliter hospitetur
(7). Unde mirandum est de quibusdam dicentibus salutationem
non esse partem epistole sed potius quendam titulum
extrasumptum.
7. (1) QUARE SALUTATIO SIT UNA PARS EPISTOLE PRINCIPALIS .
(2) At sicut hostium est pars domus ita salutatio est pars epistole,
immo verius quidam oculus qui epistole totum corpus
illuminat. (3) Unde, si oculus est generosa pars corporis, et salutatio
de iure nobilis pars epistole reputatur. (4) Ipsa ergo
<non> est titulus extrasumptus, quia cum ceteris epistole partibus
clauditur sub sigillo. (5) Titulus vero scriptus in exteriori
margine ponitur, ut sit certum ipsi nuntio cui epistola destinetur,
quia posset forsitan nuntius oblivisci. (6) Quare, si aliqua
epistola sine salutatione mittetur, ipsa erit tamquam sine hostio
domus et sine oculo vivens corpus. (7) Unde dicimus quod tunc
|
|