Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 566


yeme, nec calidus in etate. Et dixit Bastacius: dillicile est
longevum esse felicem, cum multa contingant adversa, eo quod
tempus sic competit voluptuose viventi. Et dixit Molcius:
non est dives cum quo divicie parum durant, nec qui potest eis
privari, nec cui per tempora longa subsistunt, sed vere divicie
sunt que peremniter durant. Et dixit Brucalicus: cupidus
nullo quiescit tempore, et nunquam ditatur avarus. Et dixit Philippus,
rex Macedonum, cum lucratus est civitatem Atheniensium,
ei consulentibus ut cremaret eandem: inconveniens videtur nobis
agere ut victi reputemur, existendo victores. Et dixit Arsides:
lingua jurare potest mendacia, sensus vero minime; igitur cum
sensu ut lingua concordet nitaris. Et dixit: quid tecum habes, a
Deo non queras, quia quod sufficit quisquam habet; sed queras
ut quod habes tibi sufficiat. Et dixit: quia cogitat vulgus Deum
esse in altari solummodo, illic tantum pro suis necessitatibus
Deum orat; sapientes vero ipsum et orant et sciunt ubique. Et
dixit Pictagoras: qui non tenet aliam vitam esse nisi naturalem,
est infelix, similis umbre que facile tollitur, et plante que ilico
desicatur, et bestialiter vivit. Set qui novit aliam esse vitam spiritualem,
que mortalis non est sed perpetua, hic gubernat se
atque munit operibus bonis, iuxta Dei voluntatem. Et dixit: niti
debemus cauti esse in operibus et nichil operari repente, sed

Torna all'inizio