praehabita, intellectus dicendorum facilius capietur.
Sciendum ergo, quod hunc totalem librum intendimus
in tres partiales libros dividere. In quorum primo ostendetur,
quomodo quilibet homo seipsum regere debeat.
In secundo vero manifestabitur, quomodo debeat suam
familiam gubernare. In tertio autem declarabitur,
quomodo praeesse debeat civitati, et regno. Primo ergo
libro deserviet Ethica sive Monastica. Secundo Oeconomica.
Tertio Politica. Est autem hic ordo, rationalis, et
naturalis. Rationalis quidem, quoniam ea, quae sunt ad
alterum, sumunt originem ex iis quae sunt ad nos ipsos.
unde 9. Ethic. scribitur, quod amicabilia quae sunt ad amicos,
videntur venisse ex iis, quae sunt ad seipsum. Ille
enim amicus esse videtur, qui sic se habet ad amicum cui
amicatur, ut ad seipsum. Quod ergo dictum est de amicabilitate,
veritatem habet de ipsa industria regiativa,
qui enim industris esse vult ut alios regat, debet industris
esse ut seipsum gubernet: quare rationabile est, ut prius
determinetur de regimine sui, quam de regimine familiae,
sive regni. Est etiam hic ordo non solum rationalis,
sed etiam naturalis. Natura enim semper ex imperfecto
ad perfectum procedit; ut prius est quis naturaliter imperfectus
et puer, quam perfectus et vir. In ipsis etiam
speculabilibus ordine naturali semper ex imperfecto ad
perfectum procedimus, ut prius quis habeat scientiam, et
cognitionem imperfectam, et postea habeat eam perfectionem:
et sic dando se speculationi, continue in scientiam
perficitur, donec secundum modum sibi possibilem habeat
perfectam notitiam. Quod ergo secundum naturalem
ordinem dictum est de speculabilibus, veritatem habet
de ipsis operabilibus. Nam sicut in speculabilibus cognitio
imperfecta naturaliter praecedit perfectam: sic in operabilibus
perfectam industriam praecedit astutia imperfecta.
Cum ergo non requiratur tanta industria ad regendum
seipsum, quanta requiritur in gubernatione familiae: nec
|
|