AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis virtus liberi arbitrii de se possit in
substantiam actus, non tamen in formam eius, per quam meritorius est.
Ad secundum dicendum, quod motus aversionis et conversionis, secundum quod
sunt ex libero arbitrio, praecedunt infusionem gratiae in quibusdam et casum
quorumdam, non tempore sed natura, secundum viam materiae et generationis,
prout dispositio praecedit formam.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod aliquid dicitur fieri, vel operatum esse, dupliciter.
Vel sicut ex contrario, prout dicimus, quod ex nigro fit album; et hoc modo dicitur
gratia operans, qua de malo fit bonus; et sic non fuit in Angelis, ut in littera
dicitur. Alio modo dicitur aliquod fieri ex negatione vel privatione, sicut ex non
lucente lucens, et ex non figurato figuratum; et sic dicitur gratia operans, qua
de non bono gratuita bonitate fit tali bonitate bonus: et sic gratia operans fuit
in Angelis.
ARTICULUS 2
Utrum Angeli meruerint suam beatitudinem.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli suam beatitudinem non meruerint. Meritum enim praecedit
praemium, sicut via terminum. Sed in Angelis non potuit esse meritum,
quia ante beatitudinem gratiam non habebant, quae est radix merendi, ad
minus si in gratia creati non sunt. Ergo videtur quod suam beatitudinem non
meruerunt.
2. Si dicatur, quod merentur eam per ministeria, quibus nobis iubente Deo
obsequuntur; contra: secundum Dionysium, superiores non
mittuntur ad explendum usum exterioris ministerii. Si ergo inferiores per ministerium
merentur, videtur quod iniuste cum superioribus agatur, quibus merendi
facultas non conceditur.
3. Praeterea, ordo unus in infinitum non excedit alterum. Si ergo inferiores continuo
merentur per exterius ministerium, videtur quod quandoque perveniant ad
gradum superioris ordinis: et ita esset ordinum confusio.
|
|