Exemplum exordii per principium, quum habeamus turpe genus
cause in quo sumus nacti aliquid, quo adversarios criminando benivolentiam captare possimus.
Non auderem, iudices, pro eo, qui consilium nostram rem publicam evertendi cepisse dicatur aliquo defensionis officio, uti si ab homine, cui publica salus civium cara esset, hunc reum de periculo capitis in iudicio accersi viderem. Sed quum is ab eo accusetur, qui nunquam statum hunc nostrum dilexit, cui nostre semper res secunde displicuerunt, adverse vero leticie ac voluptati fuerunt, non possum huic honeste de eo defensionem negare. Quod si mos nostrorum maiorum, si disciplina valeret, omissa hac ipsa accusatione, prius esset a vobis, iudices, de accusatoris criminibus cognoscendum. Quanta ergo fides ei habenda sit, non longe a vobis aberit, si et flagiciorum suorum et odii in vestram rem publicam reminisci volueritis.
Exemplum exordii in genere honesto, per que ostendimus, que causa sit honesta.
Si quid unquam fuit, iudices, quod nostri maiores aliquo singulari et precipuo favore prosequendum esse duxerunt, illud in primis video semper eos statuisse, ut causis illorum perspectum esset. Qui iura sua propter infirmitatem etatis per se ipsos tueri non possent, quid enim honestius aut equius decerni ab eis potuit, quam illis adesse, quos nondum vel ratio vel natura confirmavit, ut quid sibi conveniat, intelligant. Quum presertim hec una res sit, que et rei publice dignitatem et privatam utilitatem contineat. Nam si liberis nostris et fortunis eorum bene consultum esse apud posteros volumus, necesse est ut pupillorum causas rebus omnibus propositas esse velimus.
Exemplum in genere honesto, quum breviter ostendimus, quibus de rebus dicturi sumus.
Summa rei de qua sum coram vobis acturus, iudices, est de pena et supplicio per vos inferendis civibus, si cives habendi sunt, qui necem bonorum omnium et perniciem rei publice
|
|