Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 358


facit unum, unanime vobis consilium mittimus ut
processum quaestionis super ecclesiam Beati Nicholai de
Baro saltem usque ad adventum nostrum ad curiam differatis,
interdictum vestrum contra volentes adire praedictam
ecclesiam editum remittentes. Quod idcirco consulimus
ut de corde principis omnis circa vos evellatur
rancoris occasio, eum causa non subsit.
n. 64
Amicitiae novellae sinceritas quae a vestrae curialitatis
effluvio amicabiliter traxit exordium, statim studium
scribentis allexit ac inextricabili quadam dilectionis ymagine
Jacobinum animum informavit. Processus tamen
habitus caritativis argumentis arguitur quod ibi me vestra
praecessit dilectio ubi vos in amorem credideram
praevenisse. Verum eum hoc ex sinceritatis favore processerit,
sic continuo roboretur ut ita me universaliter
admittatis in vestrum, cum ob vestrae dilectionis instructum,
tum ob honorem per vos exhibitum summopere,
quod nulla in me particula serviendi remaneat particulariter
offerenda.

Torna all'inizio