poterit, in peccato, negligentia vel
culpae suae sive defectus per vos nostrae conscientiae
applicetur; ubi vero damnum evidens
fuerit per officialis defectum, nostrae Curiae
vel privato, inflictum; illud per officialem
eundem, tam fisco quam fidelibus nostris laesis,
volumus restaurari. Sicque discussis mandatis
et responsalibus, primo quae fiscalia mere
continent, idem vos facere volumus de nostrae
literis Majestatis, quae ad eum privatis
supplicationibus sunt directae; responsalium ad
hoc nostrarum tenore et verbis diligenti provisione
pensatis, quae multa vobis de commodis
nostris aperient; praesertim in notificationibus
expensarum, et in aliis offlcialium nostrorum
processibus, de quibus vobis aliter
in processu ratiocinii non constaret. Generalia
vero mandata nostra, quae specialiter in
favorem fiscalium, contra suspectos nobis aliquando
proditores nostros, et eorum consanguineos,
qui in Majestatem nostram noviter
deliquerunt, direximus, super inquisitionibus
faciendis de fidelitate illorum, quibus literae a
nobis de mera gratia impetrantur, de ordinatione
feudorum; de tenendis, et reddendis jumentis
de immunitatibus, quae anno proximo
praeterito indultae sunt a Majestate nostra
Ecclesiis, et praelatis; et de maneriis, qualiter
sunt solvendae; et super actionibus; de inquirendis
et revocandis stabilibus et mobilibus
proditorum, in Curiae nostrae praejudicium occupatis;
de forma et locationibus fiscalium,
et armis etiam; et de quibuslibet aliis quae a
nostra Curia emanaverunt, et in fisci nostri
vel fidelium nostrorum favorem generaliter duratura;
|
|