Ad Christum pergens peccati vincula sperat
Solvere clementer omnia posse sibi.
Limina currentes ad templi undique huius,
Ut praestet requiem poscite corde deum.
Gregorius papa V. Hic requiescit in ecclesia Beati Petri ante
secretarium, iuxta Pelagium papam. Cuius epitafium est istud:
Hic quem claudit humus oculis vultuque decorum,
Papa fuit quintus nomine Gregorius.
Ante tamen Bruno, Francorum regia proles,
Filius Octonis de genitrice Iudith.
Lingua Teutonicus, Vuangia doctus in urbe,
Sed iuvenis cathedram sedit apostolicam.
Ad binos annos et menses circiter octo
Ter senos februo connumerante dies.
Pauperibus dives, per singula sabbata vestes
Divisit, numero cautus apostolico.
Usus Francisca, vulgari et voce Latina
Instituit populos eloquio triplici et cetera .
Exuit et postquam terrenae vincula carnis
Aequivoci dextro substituit lateri.
UBI REQUIESCIT VENERABILIS BEDA PRESBITER.
26. Requiescit etiam ante portam Argenteam sub rota, scilicet
porfiretica, ut a nostris maioribus accepimus, venerabilis Beda
presbiter qui fecit homelias; et eius ob reverentiam antiqui nostri
penitus non transibant per eam, nec nos transire permittebant.
|
|