XVIII Cum autem vir clarissimus atque mente et rebus Deo
ditissimus fam sepe dictus patritius cum cuncta donatione, quę
ex suis opibus et ruribus, sive servis et ancillis, quibus beato Petro
Novaliciensi monasterio tradiderat, quem sibi, ut supra locuti
sumus, heredem mente devota instituit, timens ne aliquando
post multa annorum curricula ipsud monasterium a qualicumque
gente vastaretur, - quod et ter, eu!, factum fuisse legimus -,
precępit ex candidissimis marmoribus et diversis lapidum
generibus mire pulchritudinis et altitudinis elevari archum
in Sigusina civitate, herens muros ipsius de foris, sub quo olim
terebatur via, qua vehebatur iuxta aque ductum ante castrum
Viennensis, in quo fecit ex ambabus scribere partibus, que et
quanta in ipsa civitate et in tota valle tradiderat herede suo beato
Petro, ut si aliquando, invidiante vel incitante diabolo, monasterium
ipsud destrueretur, ut monachi, qui ibidem iterum
ędificantes habitare vellent, in predicto lectitando invenirent archo,
que ad eundem locum pertinere videbatur arva. Propterea
enim studiosissimus pater in predicto scribere voluit arco, ut
quanto plures eam legerent, tanto minus honor ipsius monasterii
occultaretur: videlicet, ut hi qui de Italia transituri erant ad
Galliam supra se ante oculos in promptu haberent eandem scripturam;
similiter vero illi, qui de Gallia viam carpebant ad Italiam,
ex altera archi parte haberent que legere possent, quatenus
semper scirent monachi ipsius coenobii, quid olim ibi delegisset
ipse. Similiter per omnes vicos et curtes precepit fieri que
|
|