Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 914


sicut fit quando aliquis cogitat se totum ad Dei dilectionem dirigere: tunc
enim quidquid ad seipsum ordinat, in Deum ordinatum erit. Et si quaeratur
quando oporteat actum referre in finem ultimum, hoc nihil aliud est quam quaerere
quando oportet habitum caritatis exire in actum: quia quandocumque
habitus caritatis in actum exit, fit ordinatio totius hominis in finem ultimum, et
per consequens omnium eorum quae in ipsum ordinantur ut bona sibi.
Sed quia aliquos actus indifferentes ponimus, ideo oportet ad alia respondere.
Ad septimum dicendum, quod hoc quod dicitur: «Omnia in gloriam Dei facite»,
potest intelligi dupliciter: vel affirmative, vel negative. Si negative, sic est sensus:
Nihil contra Deum faciatis: et hoc modo praeceptum est: et sic praeceptum
hoc praeteritur vel per peccatum mortale, quod contra Deum fit; vel per peccatum
veniale, quod praeter praeceptum et praeter Deum fit.
Si autem intelligatur affirmative, hoc potest esse dupliciter. Aut ita quod actualis
relatio in Deum sit coniuncta actioni nostrae cuilibet, non quidem in actu
sed in virtute, secundum quod virtus primae ordinationis manet in omnibus
actionibus sequentibus, sicut et virtus finis ultimi manet in omnibus finibus ad
ipsum ordinatis; et sic adhuc praeceptum est, et contingit omissionem eius esse
venialem vel mortalem, sicut dictum est. Vel ita quod ordinatio actualis in
Deum sit actu coniuncta cuilibet actioni nostrae; et sic potest intelligi dupliciter:
vel distributive, vel collective. Si distributive, sic est sensus: Quamcumque
actionem facitis, melius est si eam actu in Deum ordinetis; et sic est consilium.
Si autem sumatur collective, sic est sensus: Omnia opera vestra ita faciatis
quod nullum eorum sit quin actu in Deum ordinetis; et hoc nec praeceptum nec
consilium est, sed finis praecepti, ad quod per impletionem praeceptorum pervenitur:
sic enim sancti in patria actus suos in Deum referunt. Sciendum tamen,
quod qualitercumque affirmative exponatur, non intelligitur nisi de operibus
deliberatae voluntatis, quia illa tantum opera proprie nostra dici possunt,
ut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod verbum est immediatus effectus rationis; et ideo
minus potest verbum praeter deliberationem esse quam factum: et propter hoc,
verbum otiosum magis est peccatum veniale quam factum otiosum. Sciendum
tamen, quod secundum Gregorium, otiosum est quod caret
intentione piae voluntatis, aut ratione iustae necessitatis; unde non omne verbum
iocosum est otiosum, si ad recreationem referatur: quia etiam in iocis contingit
esse virtutem eutrapeliam, de qua Philosophus in 4 Ethic. determinat.

Torna all'inizio