peractis baptiçavit eum; coram quo et Cratone phylosopho, Çenone phylosofo et illustris iudicibus
superavit XI Iudeos de fidei nostre articulis disputantes, probans, quod tres sunt persone et unus deus,
et quod Christus deus est, et quod ipse sit, qui a prophetis pronuntiatus est; XII vero Iudeum
superavit vivificando tauro, quem verbo Iudei occiderunt. Ad hec igitur Helena mater augusti,
que iudaiçare inceperat, ad fidem conversa est, et ad maiorem nostre fidei affectationem cuiusdam
draconis ora conclusit; proinde Christiana religio brevi tempore multiplicata est et per orbem usquequaque
diffusa est, et que hactenus in latebris convenit, ex nunc auctoritate principum rei publice
Christus et ecclesie sacramentum. Nam edicto Constantini templa gentilium subvertuntur, ecclesie
constituuntur; nam et ipse ecclesiam sancti Petri, terram, ut est cernere, ipse met fodiens, et alias
patriarchales et alias Rome construxit. Refugientibus ad ecclesiam inpunitatem promisit. Decimas
ad hedificationem ecclesiarum censuit offerendas et per iudices exigendas; dominice diei vacationem
indixit, crucis patibulum prohibuit; signum crucis in numismate figurari precepit; possessiones ecclesiis
concessit. Nam et regalia Silvestro dedit et statuit, ut omnes episcopi subsint Romano pontifici. Et
ut ecclesia in tranquilitate maneret, Bizantium secessit, quam fabricis et honoribus ad tantum fastigium
provehere molitus est, ut Rome faceret emulam, et secunda Roma diceretur; que a Constantino Constantinopolis
appellatur.
Silvester itaque Rome sedens auctoritate pontificali publice usus est, qui statuit, ne Romanus
presul ab aliquo iudicetur, et ne presbyter nisi XL testibus condempnetur, et ne maior a minore
accusetur, et ne clericus ante laycum iudicetur. Preterrea nomina dierum in ferias conmutavit et in
quarta et VIa feria et sabbato ieiunium diffinivit propter dominicam sepulturam. In dominica vero
die sollempniçatum propter resurrectionem et in Va feria propter ascensionem; qui quoque statuit,
quod presbyter crismate liniat baptiçatum in vertice, et precepit in ecclesia uti dalmatica semiplena,
que pocius collobii nomine est appellanda. His temporibus Arcius presbyter Alexandrinus multos
sue associavit impietati, dogmatiçans pater et filius et spiritus sanctus non esse unius essentie; contra
quam Nicena fuit synodus congregata CCCXVIII episcoporum; ubi cum de fide tractaretur, imperator
ait ad sacerdotes: Deus dedit vobis potestatem de nobis iudicandi, vos autem non potestis ab
hominibus iudicari. Idem: Vos estis dii, non est conveniens, ut homo iudicet deos, sed ille solus,
de quo dicitur: Deus stetit in synagoga deorum . Ubi simbolum apostolorum fidei est exaratum, et
multa preterrea per episcopos constituta. Donatus quoque impie dogmatiçavit, baptiçatos rebaptiçans
et filium minorem patre et spiritum minorem filio docens. Aiunt quidam, ut in Tripertita ystoria
legitur, quod Constantinus ultimo sue etatis anno baptiçatus sit ab Eusebio Nicomediensi episcopo,
distulerat enim tanto tempore baptiçari, desiderans hoc in Iordane fluvio promereri; alii, quod baptiçatus
a Silvestro, rebaptiçatus ab isto Arriano, eo quod in dogma declinaverit Arrianum. Quod si
verum est, usus bono principio, malo concluditur fine, sed aborret a vero, ut catholica indubitanter
credit ecclesia; demum cum Constantinus bellum pararet in Persas, iusta Nicomediam mortuus est
anno etatis sue LVI, regni XXXI, cuius mortem crinita stela prenuntiavit. Cuius temporibus
Alexander Alexandrie fit episcopus, fortissimus euuangelii predicator. Pannucius confessor et Egyptius
episcopus; Quirinus episcopus Sysianus martyrio coronatur. Metoidius episcopus, qui fuit Tyri
episcopus, multa conposuit, qui ad extremum temporibus Constantini vel, ut quidam aiunt, Decii et
Valeriani martyrio coronatus est. Iuventus presbyter Yspanus euuangelia versibus dictavit heroicis.
Spiridum Cyprorum fuit episcopus, ad caulibus, cum adhuc esset, fures accedentes nullo ligante
subito ligabantur; cui filia defuncta de quodam deposito interroganti respondit. Cuius horreum, cum
fideliter in victualibus occurreret plenum, cuidam fraudatori exinnanitum apparuit. Qui quoque
[cibis] aliis deficientibus cuidam peregrino defecto carnes porcinas obtulit in quadragesima comedendas,
et ne peregrinus comedere vereretur, ipse prius comedit. Helena Constantini mater pergens Ierusalem
|
|