est, ut in 2 Ethic. dicitur, cives facere bonos, et per assuetudines operum
quae praecipiuntur, inducere ad virtutem: et huic consonat verbum Apostoli
1 Timoth. 1, 5: «Finis praecepti caritas est»; ad hoc enim data sunt praecepta
legis, ut homines in dilectionem Dei et proximi instituantur. Est ergo intentio
legislatoris non tantum ut haec opera fiant, sed ut ex caritate fiant.
Dicendum est ergo, quod praecepta legis, quantum ad id quod directe sub praecepto
cadit, potest aliquis implere per liberum arbitrium sine gratia gratis data
vel gratum faciente; si tamen gratia accipiatur pro aliquo habitu infuso: sed
quantum ad intentionem legislatoris, sine gratia impleri non possunt: quia
donum caritatis non inest nobis ex nobis, sed a Deo infusum. Sed si gratia pro
divina voluntate gratis in nobis omnia bona causante, accipiatur, tunc dicendum,
quod neutro modo homo sine gratia praecepta implere potest; et ideo
Pelagius erravit, qui simpliciter impleri praecepta legis posse sine gratia
posuit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod praecepta legis non qualitercumque observata
in vitam aeternam inducunt; sed solum secundum quod opera quae praecipiuntur,
caritate informata sunt secundum quod cadunt sub intentione legislatoris;
et hoc modo planum est quod sine gratia servari non possunt.
Ad secundum dicendum, quod sicut aliarum virtutum actus dupliciter considerari
possunt, vel secundum quod sunt a virtute, vel secundum quod antecedunt
virtutem; ita etiam est de caritate; potest enim aliquis, etiam caritatem non
habens, diligere proximum et Deum, etiam super omnia, ut quidam dicunt: et
hoc diligere intelligitur actus caritatis sub praecepto directe cadere, et non
solum secundum quod a caritate procedit.
Ad tertium dicendum, quod actus virtutum non sunt in praecepto, secundum
quod a virtute procedunt, sed quantum ad substantiam operis, ut dictum est,
secundum quod contingit aliquem facere iusta, etiamsi non faciat ut iustus facit.
Ad quartum dicendum, quod hoc dictum est propter multitudinem praeceptorum
veteris legis, praecipue quantum ad caeremonialia, quae nunquam multitudo
populi observaverat, et non nisi cum magna difficultate observari poterant.
Ad quintum dicendum, quod homo etsi nunquam transgrederetur vel omitteret,
nihilominus tamen peccato originali subiectus esset, a quo non nisi per gratiam
liberari potest: pro quo merito subiret damnationem, et etiam ad legitimam
aetatem deveniens in hoc ipso peccaret quod se ad gratiam non praepararet;
unde etiam pro tali negligentia puniretur. Si autem praepararet se faciendo
quod in se est, proculdubio gratiam consequeretur per quam vitam aeternam
mereri posset.
|
|