Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 120


magnos honores, ut magnanimitas. Eadem ergo
opera possunt esse aliarum virtutum, et magnanimitatis.
Nam agens opera fortitudinis, et aggrediens pugnam,
si hoc facit, quia delectatur in talibus actibus, fortis
est. Si vero hoc agit, quia talia opera sunt magno honore
digna, magnanimus est. Sic etiam si agat opera castitatis,
quia delectatur in eis, castus et temperatus est.
Sed si hoc agat, quia sunt magno honore digna, magnanimus
est. Ideo propria materia magnanimitatis non
sunt pericula bellica, sed talia sunt materia fortitudinis.
nec delectabilia secundum sensum, quia circa talia versatur
temperantia. Sed propria materia magnanimitatis
dicitur esse honor, quia quaecunque agit magnanimus,
agit ea prout sunt magno honore digna. Magnanimitas
ergo (ut dicitur quarto Ethicorum) est quidam ornatus
omnium virtutum. Nam sicut magnificentia est quidam
ornatus liberalitatis, qua magnificus opera liberalitatis
facit excellentiori modo: sic magnanimitas est
quidam ornatus omnium virtutum. Nam opera omnium
virtutum sunt honore digna. Quare magnanimus operabitur
opera singularum virtutum. Ideo dicitur quarto
Ethicorum, quod non congruit magnanimo fugere commoventem,
quod est actus prudentiae. nec facere iniusta,
quood pertinet ad iniustitiam. Operatur ergo magnanimus
opera aliarum virtutum, et ea faciet excellenter. Nam cum
honor inter exteriora bona sit bonum excellens, faciens
opera virtutum, inquantum sunt honore digna, excellentiori
modo facit ea, quam si ageret talia opera, quia delectaretur
in illis. Recte ergo magnanimitas dicitur omnes
virtutes maiores facere, et dicitur omnes eas perficere
et ornare: quia actus omnium earum per magnanimitatem
facimus excellentius, ornatius, et magis perfecte.
Viso ergo quid magnanimitas, et qualiter se habet ad
virtutes alias: de levi patet, qualis sit ella virtus, de
qua nunc intendimus, quae dicitur honoris amativa. Nam

Torna all'inizio