sexaginta fere amicus populi Romani, anno vitae nonagesimo
septimo mortuus XLIIII filiis relictis Scipionem divisorem inter
filios suos esse iussit.
Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc
consul est factus et contra Carthaginem est missus. || contra quam
dum sex continuis diebus noctibusque pugnasset, ultima Carthaginienses
desperatio ad deditionem traxit petentes, ut, quos
belli clades reliquos fecisset, saltem servire liceret; ac primum
agmen mulierum satis miserabile, post virorum descendit; nam
fuisse mulierum viginti quinque milia, virorum triginta milia
traditum est. rex Hasdrubal se ultro dedidit, transfugae qui
Aescolapii templum occupaverant, voluntario praecipitio dati
igne consumpti sunt. uxor Hasdrubalis se suosque filios secum
femineo furore in medium iecit incendium. ipsa autem
civitas XVI diebus continuis arsit miserumque spectaculum suis
victoribus praebuit; multitudo omnis captivorum exceptis paucis
principibus venundata est. diruta est autem Carthago omni
murali lapide in pulverem comminuto. || cuius fuisse situs
huiusmodi dicitur: XXII milia passuum muro amplexa tota
paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus
passuum aperiebantur; is locus murum triginta pedes latum
habuit saxo quadrato in altitudine cubitorum quadraginta, a
saxo cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia
passuum tenebat; ex una parte murus communis urbis et
Byrsae imminens mari, quod mare stagnum dicitur, quoniam
obiectu protentae linguae tranquillatur. || spolia ibi inventa, quae
variarum civitatum excidiis Carthago colligerat, et ornamenta
urbium civitatibus Siciliae Italiae Africae reddidit quae sua
recognoscebant. ita Carthago septingentesimo anno postquam
condita erat deleta est. || ita quarto anno, quam coeptum
fuit, bellum tertium terminatum est. || Scipio nomen, quod avus
eius acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse
Africanus iunior vocaretur.
Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit
|
|