ipse quoque Guido ad eundem papam sepissime pergebat, frequenter
etiam per suos legatos eum omnino supplicans obsecrabat,
ut sicut sibi promiserat et vice eius eosdem legatos investiverat,
omnem abbatiam recongregans restaurare sibique subdi
iuberet. sed in nullo misertus, bonitatem aliquam, donec vixit,
contra hoc monasterium exercuit. nos vero licet a nostris rectoribus
et populo abbatię destituti in nostris necessitatibus pernimium
essemus, omnipotentis Dei tamen auxilium et dominę
nostrę Marię adminiculum multotiens percepimus, venientibus ad
nos christianis et catholicis viris Deumque timentibus, atque pietatis
gratia alimonia et quęque utilia deferentibus. Enimvero
cum iam Christi pietati placeret ut nobis misereri disponeret, et
nostrę cladi finem dignaretur imponere, quam per .VI. annorum
curricula pertulimus valide, tandem consilium habuimus, ut a
prędicto Berardo Ascarello res nostro regimini pertinentes requireremus,
si quoquo modo penurias et miserias evadere possemus.
et cum nil boni aut nobis utile ab eo impetrare valeremus,
rebus quoque ecclesiasticis et ornamentis vel utensilibus nobis
necessariis, quas nobiscum detuleramus quando de monasterio discessimus,
omnibus contemptis, nichil ab eo aliquid omnino recipere
neque mercedis neque caritatis gratia quivimus, cum plurimas
illi lacrimosas effundere preces studeremus. tandem vero
in divina confidentes clementia et de dominę nostrę Marię pręsumentes
custodia, extensis manibus ad domnum Adenolfum
Domini Salvatoris reverentissimum eguminum eligendum et pręponendum
nobis unanimiter convenimus. nam prędictus Guido,
cum se perspiceret per .VI. annorum spatia in pace quietis non
potuisse ducere abbatiam, distractis omnibus ecclesiasticis ornamentis
et libris, cunctisque utensilibus, et reliquiis plurimis sanctorum
prętiosissimis et precipuis, scilicet sanctę Marię et ligni
vivificę, aliorumque sanctorum, insuper terris frequenter scriptitatis,
et ex eis innumeris pecuniis accumulatis, videlicet librarum
* * * *, cerneretque omnem populum ab empticibus equitibus
depredari et captivari, et in nulio se posse sibi subditos
|
|