Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 316


SUPERIOR quoque Iacobus abbas iam tunc commutaverat a Sikenolfo
principe Salernitano res ipsas in Tusciano, pro quibus
accepit proprias res patrimonii ipsius principis, in locum qui dicitur
ad Pontem Lapideum, sicut per hoc scriptum declaratur.
IN nomine Domini. Domnus vir gloriosissimus Sikenolfus,
Dei providencia, Longobardorum gentis princeps, anno regni
nostri, Deo propicio, decimo, mense novembrio, terciadecima indiccione.
Dum nostre eximie potestati congruum fuit vicariacionis
ordine accipere da Iacobo, venerabile abbate, rector monasterii
Sancti Vincencii, quod edificatum est super fluvio Vulturno, rem
eius monasterii, cum curte et casis, seu ecclesia, quas habent in
locum qui dicitur Tusciano, finibus Salernitanis, qui in ipso monasterio
datum fuit per Truppoaldum episcopus, filius Andree, et
daret eidem abbati eius monasterii habendam rem, que est propria
nostra, in locum qui dicitur Ponte Lapideum, finibus cum finis,
qui nobis pertinuit de iure parentibus nostris. dum cognitum est
nobis ut, sine noticia de idoneos homines, non ipsum perficere
valeremus, tunc convocavimus Mauroaldum abbatem, et Truppoaldum,
et Maionem, seu Radechis comitibus nostris, et precepimus
illis ut inter nos essent bec omnia adimplenda. ipsi quoque direxerunt
super rem illam doctos homines, et preceperunt illis ut,

Torna all'inizio