(8.) Ab aduersariorum persona captabitur beniuolencia, si eos in
odium, in inuidiam, <in> contemptionem adducemus.
In odium rapiemus, si quid eorum spurce, superbe, perfidiose, crudeliter,
flagitiose, confidenter, maliciose factum proferimus.
<In> inuidiam trahemus, si vim, si potentiam, factionem, diuicias,
incontinenciam, nobilitatem, clientulos, ospicium, sodalitatem, affinitatem
aduersariorum aperiemus.
In contemptionem adducemus, si inherciam, ignauiam, desidiam,
luxuriam aduersariorum proferemus.
(9.) Ab auditorum persona similiter captatur beniuolencia, si res eorum
feliciter, sapienter, mansuete, magnifice iudicatas proferemus, si que
de hiis estimatio, que iudicio exspectatio sit aperiemus.
(10.) A rebus ipsis beniuolum faciemus auditorem, si nostram causam
laudando extollemus, aduersariorum per contemptionem deprimemus.
(11.) Videndum est quot sunt conditiones causarum sine questionum
quantum ad earum proprietates siue denominationem, ut sciamus in quo
genere uel in qua specie concionator loquatur.
Est autem quadruplex: honestum, turpe, dubium, humile.
Honestum est, cum aut id defendimus quod ab omnibus defendendum
uidetur, aut oppugnamus quod uidetur <ab> omnibus oppugnandum, ut
pro uiro forti contra par<r>icidam.
Turpe genus intelligitur, cum aut honesta res oppugnatur aut defenditur
turpis.
Dubium genus est quod habet in se causa honestatis aut turpitudinis
partem.
Humile genus est, cum contempta res ante fertur.
(12.) Si dubium genus cause habebimus, ne quid illa turpitudinis
pars nobis obesse possit, a beniuolentia constituemus.
Si humile genus cause erit, faciemus attentos.
Si turpe genus erit cause, insinuatione utendum est, nisi quid nacti
erimus, quare, aduersario criminando, beniuolenciam captare possimus.
Si honestum genus erit cause, licebit recte uel uti uel non uti principio.
Si uti uolemus, aut id opportebit ostendere quare causa sit honesta,
aut breuiter quibus de rebus dicturi sumus exponere. Si principio uti
nolemus, a lege, <a> scriptura, uel ab aliquo firmissimo nostre cause
adiumento principio carere opportebit.
|
|