Petrus Damiani: Epistulae

Pag 85


debet hic reatus ascribi, qui et coniugem viro iunxisti, et serpentem
in paradiso inter homines vivere decrevisti. Quorum uterque tanquam
primiscolus ille discipulus erat, qui de Abel Domino requirenti respondit:
Nunquid custos fratris mei sum ego?
Hoc sane praecavebat David vitium cum dicebat: Non me demergat
tempestas aquae, neque obsorbeat me profundum, neque urgeat super me
puteus os suum . Nam cum peccat homo, quasi in puteum labitur, cum
vero peccata defendit, os putei super eum ne pateat egressus, urgetur.
Corruit ergo in puteum homo, cum peccat, claudit vero sibimet os putei
dum excusat. Ex hac porro defensione vel excusatione criminis heresis
nascitur. Heresis enim interpretatur electio. Et dum, quod eligit, quis
defendere nititur, relicto veritatis tramite, quia per abrupta perversi dogmatis
rapitur, in heresim necesse est prolabatur. Hoc autem inter peccatorem
et hereticum distat, quia peccator est, qui delinquit, hereticus autem,
qui peccatum per pravum dogma defendit. Nos autem, quia magistros
habemus sanctos apostolos et apostolicos viros, non debemus, quod
nobis videtur eligere, neque quod semel electum est, obstinate et pervicaciter
defensare, sed his duntaxat, quae a probatis aecclesiae doctoribus
diffinita sunt, fidem inretractabiliter adhibere.
Haec idcirco praemisimus, quia dolemus nonnullos sanctos fratres,
canonici videlicet ordinis, in tam effrenis prorupisse libertatis audaciam, ut
non modo sibi ius habendae pecuniae vendicent, sed et hanc sibimet ex
regulari auctoritate competere pertinaciter asseverent. Ad quos probabiliter
revincendos, possemus quidem plurima scripturarum et veteris et novi
testamenti exempla congerere, si priores nostri patres ac doctores aecclesiae

Torna all'inizio