erro, vispillo, mirmillo, quatern<i>o, preco,
institor, emansor, desertor, sartor, arator .
Rursus qualia sunt in -trix muliebria quin et
feminea, ut tonstrix , « nutrix et sedula » natrix .
Auctorem commune volunt dum signat id ipsum
quod αυθἑντης et vix aliunde veniret !
Certe quicquid agat faciat ve quis illius auctor
ut sceleris ✝ samni ✝ gladii non dicitur actor .
Qui pro adiectivo ponunt commune scholarem
idem qui guerram et treugam dixere fuerunt;
non tam erraturi si pro mare, quale sodalis
rivalisque : hic vir collegi est, sive, quod aiunt,
corporis eiusdem; hic cultor non solus amice
(et procus hic aliquam iusta pro coniuge poscit).
Illa magis communia erunt ut civis , et hostis ,
custos et testis - quem dicunt martyra Grai -
heres atque comes, princeps, dux, exul et hospes ,
que sunt haud dubie, si ponas nuda, suapte
|
285
290
295
300
|