Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 187

Tomus II


potestate abolemus et remittimus, lege vel
consuetudine aliqua nullatenus obsistente.
Cap. XIV.
Ut de concessione quarundam terrarum, facta
Pisanis, filius non turbetur.
Notitiam tuam nullatenus latere volumus,
quod exigente negotiorum et temporum
tempestate, quae nostrae liberalitatis
ordinem in plerisque permutant, utilitate nihilominus,
quominus necessitate rigida suadente,
provincias Lunaesanam et Gorfagnanensem
olim tibi paterna devotione collatas, nuper
Communibus Pisanorum et Lucanorum providimus
concedendas. Ex quo, licet posset in
patre quodammodo notam inhumanitatis
objicere, quod de filii spoliis ditavit extraneos
[et liberalitatis munificae gratiam, quam in te
dudum] infuderat, ablativa nunc vacuatione
confundat. Si tamen collationis hujusmodi
qualitas, et conferentis affectus diligenter
attenditur, turbari te propterea debere non
credimus, sed id ferre potius aquanimiter arbitramur.
Cum in probabili debeas argomento
praesumere, ut qui nostrae munificentiae dexteram
ad fideles benemeritos libenter extendimus,
tanto tibi libentius et liberius porrigamus,
quanto nobis hoc ardentius et jus suggerit,
et natura: dum apud nos grandia,
duplici ratione pro meritis, carnis nobis identitate

Torna all'inizio