Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 38


Si fuerit unicus dicet sic: " B. dulcissimo filio J. anime sue
dimidio salutem et maternam benedictionem ". Si autem pater
et mater cum omnibus filiis et filiabus, cum omnibus consanguineis
et amicis et vicinis, voluerint suum salutare, sic
salutabunt eum: " B. et M. parentes, J. et S. fratres, G. et
A. sorores, cum omnibus consanguineis, cognatis, amicis pariter
et vicinis, dilectissimo filio, fratri, cognato, consanguineo
et amico P. cum paterna benedictione salutem et sincere dilectionis
vinculum ". Et si voluerit premittere nomen filii
poteris ponere quod in principio est in fine. Si autem quis
habuerit filium qui promotus sit ad sacros ordines, sive sit
prelatus sive non, debet pater nomen filii premittere, nisi forte
genitor fuerit primo vel post ad eosdem ordines promotus.
Porro spiritualis paternitas maior est carnali. Nam quicumque
digne recipit sacros ordines, pater quorumlibet laicorum esse
intelligitur, quia eligitur in sortem domini et efficitur membrum
Christi et ecclesie. Et licet nomen filii premittatur carnalis,
tamen paternitas non debet in salutatione taceri, etsi
filius eius apostolicus esset. Verumptamene pater non debet
filium appellare " patrem " nisi filius esset papa, vel cardinalis,
vel patriarcha, vel archiepiscopus aut episcopus, aut abbas,
aut prior, aut magnus prelatus. Filius ita salutabit patrem:
" Reverendo genitori M. pre cunctis mortalibus diligendo
G. suorum filiorum minimus salutem et filialem subiectionem".
Matrem salutat hoc modo: " Reverende matri M.
pre cunctis mortalibus diligende G. omnium suorum filiorum
minimus salutem et filialem subiectionem ". Si voluerit salutare
patrem et matrem et fratrem, sorores, cognatos, consanguineos
et vicinos dicet ita: " Reverendis parentibus B.

Torna all'inizio