Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 132


cuius partes minora vel maiora occupa[n]t loca. Ast vero quamvis inmundanum
eum esse predicent, tamen circa mundum eum fore non ambigunt,
unde Iohannes: «In mundo erat, et mundus per ipsum factus
est et mundus eum non cognovit». Ergo circa mundum est Deus,
id est mundus per ipsum factus est; fertur enim sapientia Dei circa opus
suum. Vel circa mundum est, id est non est exclusus ab eo. Verum
non potest me non movere, quid sit quod Christus est inmundanus
circa mundum. Et preter id quod iam dictum est, possumus dicere, quod
Christum aiunt esse inmundanum, id est «non ex sanguinibus neque ex
voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo» natum. Unde
angelus ad Ioseph ait: «Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam
coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est».
Sed et circa mundum, id est non in ipso veterno mundi peccato, natum,
unde David: «Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus
aquarum» , quia iuxta theosophi Pauli vocem «in similitudinem
carnis peccati» venit. Ergo circa mundum erat, quia secus decursus
aquarum fluentis humanitatis per peccatum, et qui peccatum non fecit
nec inventus est dolus in ore eius, in similitudinem carnis peccati
apparebat.
[58]
Supra mundum
Sed quia Deus est, aiunt eum esse supra mundum, unde Apostolus:
«Unus est Deus Pater omnium, qui est super omnes et per omnia et
in omnibus nobis» «qui est benedictus in secula». Si super omnes
est, ergo est supra mundum; et si per omnia est, ergo est circa mundum;
et si in omnibus nobis est, ergo est in mundo. Nos enim sumus in mundo
et partes mundi. Ceterum iste notule adverbiales, scilicet “circa” et
“supra”, in Deo non localitatem sed inmensitatis continentis omnia ineffabilem
potentiam ponunt, unde quidam sapiens sciscitanti cum Deus

Torna all'inizio