Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 81


permutare; sed non salutatio, nec conclusio, quia
illa prior semper et hec ultima esse debet. Nam
petitio potest preponi exordio, ut si dicam: Amicitiam
tuam rogo quatinus equum tuum michi acommodes
usque Romam, cum omnia que habeo sint exposita
semper ad tuum beneplacitum et mandatum.
Similiter narratio potest premitti exordio, ut si dicam:
Sciatis me sine vestro auxilio non posse in studio permanere,
quia michi estis specialis dominus et
piissimus benefactor.
Similiter petitio narrationem anticipat, ut si dicam:
Rogo vestram dominationem, quatinus michi pecuniam
trasmittatis, quia illam totam, quam mecum
detuli, iam expendi cariore solito Bononie tempore persistenti.
XXXVIII.
EX QUIBUS PARTIBUS PER SE CONSTARE
POSSIT EPISTOLA
Preterea est sciendum quod epistola interdum
constare potest ex narratione solummodo, ut si dicam
Sciatis me sanum Dei gratia Bononiam devenisse.
Item ex sola petitione, ut si dicam : Rogo te
quominus domum regredi non postponas.
Ex salutatione autem vel exordio vel conclusione
vel ex horum duobus terminali ex uno solo nequit epistola
permanere.

Torna all'inizio