Venerandus vero iam dictus prępositus, quandiu ibi 
habitavit, ita obędiebat Camponi abbati suisque successoribus sicut 
et alii prępositi facere consueverant. hoc namque tempore cępit 
Benedictus qui dicebatur Campaninus ędificare pręlibatum monasterium 
Sanctorum Cosmę et Damiani in sua proprietate, sicut 
pene omnes Romani sciunt, et adhuc supersunt plures qui recordantur. 
quo completo, cepit iam dictus Benedictus quęrere 
utilem monachum quem ibi abbatem pręponeret. cui cum a quibusdam 
de ipso Venerando indicatum fuisset, cum consensu istius 
monasterii abbatis cuius erat prępositus, ordinavit eum abbatem. 
qui quandiu advixit cellam Minionis sepe dictam tenuit ad ius et 
fidelitatem huius monasterii, et pensionem quę in libello superius 
nominato, quod secum portavit, sedebat, annualiter reddebat, et 
aliud servitium abbatibus huius monasterii libenter exhibebat. 
quo mortuo, successor suus abbas, Silvester nomine, cui libellum 
prędictum dimisit, cępit suptrahere illam pensionem quam dare 
debebat. qua de causa magna controversia orta est inter illum 
et Iohannem abbatem huius monasterii ante pręsentiam domni 
Ottonis imperatoris primi in synodo generali quę tunc facta fuit 
in basilica Sancti Petri maiori. in qua cunctis videntibus 
reinvestivit idem imperator Iohannem abbatem de prędicta cella 
et dedit illi suum nuntium usque illuc qui et ibi eum investisset. 
sed Lambertus Cęcus restitit illi qui favebat parti alterius abbatis.
  |  
  |