ante lit[em] con[testatam], ut Extra, Ut lite non 
cont., per totum [X. 2, 6] eodem modo nec posiciones et 
causarum posiciones ipse super principali lite non 
con[testata] sicut cassarent probationes, ut Extra, 
Ut. lit. non cont., c. 1, in fine [X. 2, 6, 1]. Item sicut 
negativa probari non potest, ut C., De probac., l. Actor 
[C. 4, 19, 23] et est lex illa V. I. c. VIII quod vult 
eodem modo nec poni negativa et si ponatur non 
compellitur ad eam respondere adversarius, et hoc 
etiam approbat consuetudo causarum; iudex autem, 
cuius interest cuncta rimari, ut XXX q., c. ultima 
[c. 11, C. 30, q. 5] potest interrogare partes de ipsis in 
negativis etiam sine posicione partis, ut ff., De unter. 
act., l. penultima [D. 11, 1, 21]. <Hodie posiciones 
negative admittuntur si iudici videbitur expedire 
que non possunt probari nisi per confessionem adversarii, 
et hec statuuntur in decretali nova, De confessis, 
Statuimus (VI. 2, 9, 1)> ut si debitor dicat sibi 
non numeratam pecuniam esse hic non potest probari 
nec poni, tamen iudex potest interrogare creditorem 
an numeraverit, et ad hoc est C., De non nu. 
pec., l. In contractibus [C. 4, 30, 14]. Item sicut nullus 
admittitur ad probandum ea que supervacua sunt vel 
impertinencia ad causam, ut C., De probac., l. Ad 
probationem [C. 4, 19, 22], Extra, De of. de. le., Cum 
contingit, circa finem [X. 1, 29, 36] et Extra, De excepc., 
Dilecti [X. 2, 25, 8], simili modo ullus admittitur 
ad ponendum ea que supervacua sunt super 
causam; facit in hiis Aut., De hiis qui ingredi. 
ad appel., § finali [N. 49, 3, § 1]. Item no[ta] quod posiciones
  |  
  |