malitia secundum se consideratum, et in ordine ad finem), non conformabatur
divinae voluntati in volito: quia Christus volebat non pati, Deus autem
volebat eum mori; mors autem secundum se mala erat, sed relata ad finem,
bona. Hoc autem, ut dictum est, non est perfecte velle aliquid, sed sub conditione:
unde a Magistris velleitas appellatur.
Patet igitur quod secundum voluntatem rationis conformabatur divinae voluntati
in volito quantum ad omne quod perfecte et absolute volebat, non autem
quantum ad id quod volebat imperfecte. Similiter etiam nec voluntas sensualitatis
conformabatur divinae voluntati in volito in his quae erant nociva naturae:
quia sensualitatis non est ordinare ad finem, ex quo illa habebant quod essent
bona, et Deo accepta: tamen sensualitatis voluntas et rationis conformabatur
divinae voluntati in actu volendi, quamvis non in volito; quia quamvis Deus
non vellet hoc quod sensualitas vel voluntas ut natura volebat in Christo, volebat
tamen illum actum utriusque, inquantum, secundum Damascenum,
permittebat unicuique partium animae pati et agere quod sibi erat
naturale et proprium, quantum expediebat ad finem redemptionis, et ostensionem
veritatis naturae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod conformitas quae est in volitione,
non facit rectitudinem voluntatis: quia aliquis potest peccando velle illud volitum
quod vult Deus, et meretur in hoc quod illud non vult, ut in fine 1 lib.,
distinct. 48, dictum est. Sed rectitudo voluntatis causatur ex conformitate in
modo volendi, ut scilicet velit ex caritate sicut Deus; et iterum in causa finali,
ut propter idem velit; et iterum in causa efficiente, ut scilicet Deus velit ipsum
velle, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod in beatis, qui sunt solum comprehensores, quando
erunt dotati impassibilitate, nihil eis quantum ad sensitivam partem laesivum
occurret: et ideo non erit aliquid in quo eorum sensualitas a divina voluntate
discordet. Secus autem fuit in Christo, qui simul beatus et passibilis fuit. Et similiter
nec voluntas ut natura, quantum ad ea quae ad ipsos pertinent, quia ab omni
malo liberati erunt. Sed mala damnatorum vellent imperfecte modo praedicto,
scilicet voluntate conditionata, non esse; in quo etiam, quamvis non conformentur
quantum ad volitum divinae voluntati consequenti, conformantur tamen divinae
voluntati antecedenti, quae vult omnes homines salvos fieri: et quantum ad
hoc est similitudo inter voluntatem hominis Christi et voluntatem beatorum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Christus sciret quid Deus vellet in quolibet,
non tamen qualibet sua VI apprehendebat divinam voluntatem, nec rationem
quare Deus id vellet secundum ordinem ad finem aliquem: et ideo non
oportebat quod quaelibet vis eius conformaretur divinae voluntati in volito.
|
|