Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 24


DE SANCTA MARIA IN LOCO SANO.
IN nomine domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi. Concessimus
nos vir gloriosissimus Radelchis Dei providencia gentis
Longobardorum princeps, per rogum Garichise dilecte nostre sororis,
tibi Adelperto preposito monasterii Sancte Marie de Loco
Sano eundem monasterium, quod subiectum esse videtur monasteri<o>
Sancti Vincencii in tali racione illud concedimus tibi, sicut
per legale iudicium illud Maio abbas vicit, et recollegit presencia
domne Ageltrude imperatricis, simul eciam et nostra presencia,ut
liber sit ab omni angaria, et pensione, sive portatico, cum offertis,
et libertis, et cum commenditis suis, tam cum hiis, quos modo
habet, quam quos in antea habere potuerit, et cum ipsa fracta
Sancti Felicis, que in territorio eiusdem monasterii constructa est.
quicquid inde vobis legibus pertinet, et omnia que ibi a nostris
antecessoribus, et nobilibus hominibus data sunt, ut amodo et deinceps
in vestra sit potestate et dominacione firmiter per hoc nostrum
roboratum preceptum; et neque a nobis, neque a nullis ex
nostris iudicibus, comitibus, castaldeis, vel a quibuscumque agentibus
habeatis aliquam requisicionem; sed perpetuis temporibus in

Torna all'inizio