redempcione anime mee feci, et te Andreas subdiaconus et notarius 
[.....] interfuisti scribere rogavi. Actum Teanis. † Ego 
Adenolfus iudex. † Ego Iohannes subdiaconus. 
OFFERCIO DE TERRIS IN TERRITORIO T<I>ANENSE 
PECIE VIGINTI TRES. 
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Terciodecimo 
anno principatus domni Paldolfi, et nono anno principatus domni 
Paldolfi, eius filio, gloriosis principibus, et primo anno ducatus 
Neapolitanorum ipsorum gloriosorum principum, mense marcio, 
undecima indiccione. Ideoque ego Ildecardo, filius quonddam Gisolfi, 
qui sum habitator infra fines Teanense civitatis, declaro me 
esse absque filium et filiam, et timeo ne mors mihi subitanea 
veniat, et rebus, mea iniudicata remaneat. ideo divina inspiracione 
conpulso, pro Dei omnipotenti[s] amore, et sancti Vincencii 
levite et martiris Christi, ubi monasterium constructum esse videtur 
supra Vulturni fluminis [fontes], ubi domnus Ylarius gracia 
Dei abbas modo esse videtur, in qua spero et fiduciam habeo 
apud omnipotentem Dominum, et apud sanctum Vincencium levita 
et martir Christi, cuius ego peccator servus sum, et in omnibus
  |  
  |