Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 341


regimen filiarum: inter qua primo dicemus filias cohibendas
esse a circuitu, et discursu. quod triplici via venari
possumus. Prima sumitur, ut tollatur filiabus commoditas
malefaciendi. Secunda, ne fiant inverecundae.
Tertiae, ne fiant lascivae et impudicae. Comminiter enim
quasi omnes viri proni sunt ad malum, et multo magis
foeminae: quia magis deficiunt a rationis usu. Dicebatur
enim supra, nostram cognitionem incipere a sensu, et maxime
bonis nota esse sensibilia; inde est ergo quod communiter
homines non reputant nisi sensibilia bona. Quia
ergo tantum habemus impetum ad delectationes sensibiles,
ut plurimum deliquimus in talibus. si ad sit nobis commoditas
delinquendi, unde et Philosophus in Rheto. vult
quod homines ut plurimum male faciant, cum possunt.
Maxima ergo cautela ad conseruandam puritatem et innocentiam,
est vitare commoditates malefaciendi. propter
quod et proverbialiter dicitur, Furandi commoditas
facit furem. Si ergo in viris, in quibus est ratio praestantior,
est magnum periculum non vitae commoditates
delictorum: multo magis hoc est in foeminis, et adhuc
magis est in filiabus vel in puellis. ne ergo eis detur commoditas
malefaciendi, sunt debite custodienda, et prohibendae
sunt a circuitu et discursu. Secunda via ad investigandum
hoc idem, sumitur, ne fiant inverecundae. Nam
omne insolitum est quodammodo verecundum: qui
enim non assueverunt inter gentes, verecundantur conservari
inter eas. Inter cetera ergo, quae reddunt puellas
verecundas in aspectu virorum, est non assuescere eas inter
gentes. Quare cum puellae circemeundo, et vagando
per patriam assuescant virorum aspectibus, fiunt familiares
eis, et tollitur ab ipsis verecundia ex virorum consortio.
tollere autem a puellis verecundiam, est tollere ab
eis fraenum, quo trahuntur, ne male agant. Nam in foemina,
et maxime in puellis deficit ratio, propter quam
quis prohibetur, ne prosequatur illicita maximum

Torna all'inizio